Tekstbase - kontekst
Du er på side 1 af 56 sider (Side 93 i forlægget)
Document Buttons
Christianus Dei gratia Danie, Norwegiae, Slauorum Gottorumque Rex, Sleswicensis, Holtsatiae, Stormariae, et Ditmariae Dux, in Oldenborch et Delmenhorst Comes. Regnis nostris et Ducatibus Salutem. Postquam dominus Deus nobis auitum paternumque regnum tradidit, sopitis bellorum tumultibus, nihil prius in votis erat quam collapsam Christi doctrinam et religionem instaurare, quemadmodum et jamdudum pro nostris terris cupieramus, donec voti compotes facti sumus. Sit Christo gratia. Conuocatis igitur Doctoribus et praedicatoribus Ecclesiarum ex Daniae Regno et Ducatibus nostris mandauimus vt ordinationem aliquam sacram nobis conscriberent, de qua consultaremus.
Hanc acceptam misimus ad Reuerendum patrem Doctorem Martinum Lutherum, per quem dei clementia hisce nouissimis temporibus nobis restituit sacri Euangelii Christi synceritatem. Is cum aliis qui Wittenbergae sunt Theologis eam approbauit. Vt vero hoc diuinum negotium recte gereretur, rogauimus Illustriss. principem Joannem Fridericum Ducem Saxoniae, Electorem etc. Amicum nostrum summum, vt mitteret ad nos Dilectum nobis Joannem Bugenhagium Pomeranum sacrae Theologiae Doctorem. Hujus viri consilio et opera cum nostris consiliariis vsi sumus in ordinatione hac sacra conficienda, Vt sciatis non temere sed tot et tantis arbitris hic nos egisse. Porro perfectam ordinationem obtulimus per Cancellarium nostrum Regni consiliariis. Hi probarunt susceperuntque omnia quae ordinatio habet, tantum rogauerunt vt admonerentur praedicatores, quo in