Tekstbase - kontekst
Du er på side 11 af 152 sider (Side †6r i forlægget)
Document Buttons
ctrina tantùm, ingenio, studijs ac diligentia Conterraneos suos propemodum superaret, verùm etiam modestia atque integritate ita probaretur uniuersis, ut nihil penè me ex illa terra, quod quidem ad ingenij præstantiam morumque suauitatem attinet, elegantius vidisse recordari possum, quanquam et Palladij labores ac diligentiam nouimus, et in docendo rectitudinem meritò prædicamus: Tamen cùm et multos adhuc in Regno Maiestatis tuæ præclarè eruditos esse sciam, et plures propediem futuros sperem, qui doctrina commendari mereantur, cumprimis certè lætor. Hanc ad rem dulcissima pax, et tua munificentia dignissima: bono Rege plurimum conducit. Sæpe enim nar