Tekstbase - kontekst
Du er på side 2 af 9 sider (Side A1v i forlægget)
Document Buttons
Post initam inter nos primum apud Rostochium familiarem consuetudinem/ fidamque societatem: quæ ob studij mei purioris scilicet literaturæ nonnullam (quam in me conspicatus es) vmbellam, itidemque propter iucundulam illam (quam in te mirum in modum veneror) mundioris eloquij venustatem fidemque intemeratam honestissimis moribus tuis insolubili quodam nexu colligatam/ vtrinque indies gliscente amore adeo excreuit/ vt iampridem in sanctissimae amicitiae summum fastigium/ hoc est ad fraternam vsque confoederationem cum maximo vtriusque desiderio et consensu peruenerit/ vnas dumtaxat literas meæ erga te obseruantiae præcipuique amoris minimeque vulgaris fidei testes fidissimas/ a me interim accepisti puriorum et literarum et morum decore ornatissime Henrice Faber/ amantissime sodalis et frater: quibus hactenus certe non literis (quod tibi Rei publicæ literariæ vtilitati sedulo incumbenti vix per otium licuit) sed non parum multis (quibus me nihil in hunc vsque diem promeritum beneuolo admodum animo et larga pro facultate manu assidue cumulasti) beneficijs abundeque respondisti. Ad hæc quoque ne nullas omnino a te profectas esse literas: etiam si maxime vellem/ id quod mihi minime in mentem venit iuste conqueri possem miro quodam et ingenioso (quem mei amor te docuit) modo/ effecisti: vt nihil scribendo/ nihilo tamen minus elegantissime amantissimeque te scripsisse: mihi vel reluctanti fidem faceres certissimam Ab vrbe enim Lipsia trium linguarum Latinae Grecae et Hebraicæ doctrina Florentissima/ nuper reuersus: ad me pertulisti Epistolam suauissimam: nescio tersiorem ne an