Tekstbase - kontekst
Du er på side 5 af 9 sider (Side A3r i forlægget)
Document Buttons
diu desideratus Desiderius Erasmus Roterodamus) nihil est arrogantius/ obcecati quia indocte docti: iuxta catholicam imperitiorum omnium regulam: Nisi quod ipsi faciunt nil rectum putant: quiue unuidiæ morbo deprauati/ apertis oculis claram lucem cernere nolentes/ indigne et aegre ferunt (vt sententiæ praestantis cuiusdam viri veluti pedaria quadam astipulatione assentiam) ephoebos nunc facilius et melius institui quam ipsi (seu suapte negligentia et desidia seu docentium inscitia incertum) rudibus annis fuerint instituti dolentes vehementer alios illac carpento vehi/ qua ipsi pedibus iter fecere. Quoniam igitur talem hominum pestem (arroganter ignaros et inuidos volo) seu potius monstra nihil humani præter solam figuram habentia/ vt virum doctum et bonum decet/ rectissime detestaris: dignus vel ob id solum existimandus es/ in quem (vt interim de me ipso tibi tua beneuolentia beneficentiaque deuincto taceam) quum alij synceræ eruditionis studiosi/ tum vel præcipue nostrates pueri adulescentesque singulari gratitudinis et amoris ardore ferantur necessum est: si modo humanitatis studia sequi/ si grati: si denique homines dici sine verecundia cupiant: Id preterea postulat comis et bonis quibusque obuia et exposita affabilitas/ id exigit ingenij tui acrimonia id demum strennua illa tua bonis literis nauata vigilia et exercitatio meretur: quæ te (quod tibi nobisque foelix faustumque sit) eousque promouit vt non tibi solum/ verum et communi patriæ: plurimum ornamenti atque emolumenti afferre et possis et (si Platoni quid credimus) etiam debeas Sed tuam voluntatem in ornanda patria opido quam promptam sollicitamque/ nemo non nouit: nisi qui albus ne sis an ater nesciat. Cuius tu quidem videlicet voluntatis cum multa dexteritate periculum fecisti/ aegregiumque futuri incrementi indicium non infaustis (vt spero et opto) auibus aedidisti: dum superiore anno Dictionarium ipsum/ quod vocabularium danicum inscribitur: Parrhisijs primum/ dein Agrippinae Coloniae non sine mendis mineralibus calamis excriptum/ apud Lipsicam academiam longe famigeratissimam: nobis emaculatum adauctumque reddidisti Macte igitur virtute esto mi