Du er her: Forside Tekstbase Henrik Smith: Hortulus Synonymorum (1510) Henrik Smith: Hortulus Synonymorum (1510), Side: 6 (A3v i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 6 af 9 sider (Side A3v i forlægget)

Henrik Smith: Hortulus Synonymorum (1510)LATIN
Document Buttons

Henrice et Synonymorum Hortulum tua manu ex surculis latini viridarij/ seu potius longe lateque patentis campi/ multo sudore consitum iam flores gemmasque effundentem fructusque suauissimos suo cultori haud dubia fide promittentem: nostris (satis enim eum adornasti sepibusque fecisti munitum) vsibus quam primum accommoda/ Et deinceps vt pulchre instituisti perge: atque scriptis tuis viuaque voce iuuentuti Danicæ candidas literas candide imparti: quod factitando: aut in summum (vt inquit Fabius) euades: vel certe multos infra te videbis. Vale. et me tui amantissimum: vt facis: redamare perseuera Raptim Hafniæ: quæ sine contrauersia princeps est omnium totius regni Daniæ/ oppidorum. Ad nonas Decembres Anno post virgineum puerperium Vndeuigesimo Vltra sesquimillesimum.

Eiusdem Petri Parui Roescheldensis ad puellum cultae literationis amatorem Quaerimonia extemporalis decasticha.
Vt sors ambigua est: si nescis: et omnia versans Vt tempus tribulos fertque refertque rosas. Nos tibi spectaclum miserum iuuenesque senesque En sumus exemplo nescia turba tibi: Sed tu plaude puer/ patria est cui danica tellus Quod tibi temporibus nascier hisce datum est. Nam tua sors multo melior quam nostra: docentes Nobis cum ferulis barbara scripta dabant: At tibi cum musis iamiam dant crustula blanda. O sors sic varias ingeniosa vices.

Maro

Sors omnia versat.