Tekstbase - kontekst
Du er på side 11 af 29 sider (Side A6v i forlægget)
Document Buttons
Quare age, Iohannes Francisce, faueto Camœnis
Ex nostris ad te quas iuuat ire locis.
Et tibi cum facilis sua munera portet Apollo.
Excipias ipsum tu fac amore pari.
Sic tua perpetua florescent tempora lauro,
Et tua Cecropio nectare vena fluet.
Sic tua tabificos dispellet dextera morbos,
Sentiet atque tuam quilibet æger opem.
Sic tua progenies longos se extendet in annos
Posteritasque tuum nomen in astra feret.
Quod super est autem, tibi nostra insignia mitto
Mittere quæ nuper dextera pacta mea est.
Illa tuo si vis musæo pingier: ô ne
Stent inter rigidas, effice quæso, notas.
Mirandis etenim sua monstrant signa figuris
Qui generis iactant stemmata celsa sui.
Hi barros, et apros, et pardos, et crocodilos,
Et quæ terra fouet monstra cruenta, tenent.
Illi Syrenas, delphinos, atque balænas, [< halænas]
Et quicquid Triton cernit amatque, ferunt.
Nonnulli coruos, miluos, nisosque feroces,
Quidquid et in liquidis nubibus errat, habent.
Non ea signa traho Vates, cui Musa perennis
Candida Castalijs pectora rorat aquis.
Qui niueum genibus librum premit aureus agnus,
Cæruleo in clypeo fulget imago mihi.
Quæ mea Iohannes Francisce, insignia cernens
Lene tuo socio pectus inesse puta.