Tekstbase - kontekst
Du er på side 16 af 56 sider (Side 109 i forlægget)
Document Buttons
rogare vel post baptismum, si prae festinatione non licet ante) dicat: Fratres hic puer jam baptizatus est et spiritum sanctum et remissionem peccatorum habet, ergo ipsum rebaptizare nolumus, ne spiritum sanctum blasphoememus, id quod vos testes in primis testabimini, gratias agentes domino deo, quod eum in gratiam per Christum receperit. Post dicat ad puerum: Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et vsque in saeculum Amen, et nouissimam orationem quae incipit: Omnipotens deus etc. Postremo breuibus testes alloquatur, vt hoc vbique testari velint et contigerit parentes oppetere, vt vice parentum in iis quae salutis sunt ei esse velint pro virili, si fuerint in eo loco.
Quod si baptizatus non sit vel de ejus baptismo, vt saepe fit, dubitetur (conditionalis enim baptismus in ecclesia locum non habet) primum adhortatio ad astantes testes habeatur, vt praestantiae baptismi admoneantur, et ad obseruantiam eorum quae dicuntur excitentur. Post incipiat: Exi spiritus immunde etc. Facto baptismo rursum exhortatio ad testes fiat, vt sciant quid puero debeant si contigerit ante maturam aetatem pueri mortem obire parentes, informationem scilicet in catechismo si fuerint in eodem loco, vt adultus ita apud Christum permanere possit, perinde atque illi per baptismum insertus est.
Facit enim absolutio si ei creditur peccatorem reverti ad pactum baptismi.
Nullus absoluatur nisi agnitione peccatorum suorum absolutionem petierit. Propterea parochi vrbani sub vesperis sabbatinis, rurales ante missam dominicalem in templis presto sint confessiones audituri eorum qui communicare volent.
Confitens autem rationem suae vitae reddat et vel in genere se peccatorem agnoscat, aut quaedam suae vocationis delicta fateatur, aut si quid alioqui conscientiam male pungit recenseat. Nam singulorum peccatorum enumeratio expostulanda non est, sed quorundam explicatio mire conscientiam reficit. Minister autem ibi prudens sit et pro ratione sui cuiusque peccati remedium ex verbo dei adhibeat. Et deinde nisi excommunicatum et nondum ecclesiae reconciliatum offenderit per impositionem manuum absoluat.
Postea si communicare quoque voluerit, diligenter inquiratur quid de coena domini sentiat, videlicet an intelligat quid coena domini sit, et praestet, et quo vsu potiri velit, et an etiam in schola Christi