Tekstbase - kontekst
Du er på side 17 af 56 sider (Side 110 i forlægget)
Document Buttons
eatenus promouerit, vt verba catechismi recensere queat. Sin minus tanquam veste nuptiali carens hac vice a coena domini excludatur. Verum hoc ei indicetur a presbytero in occulta confessione, nempe vt abstineat a Sacramento donec emendet se, vel discat, Ne si coram altari in publico rejiciatur aliquam contrahat infamiae notam.
Nullus homicidarum qui nondum in gratiam cum partibus redierit aut magistratui et partibus non satisfecerit absoluatur (hic tamen necessitati quae lege caret nihil praescribimus) multo minus datis literis sine consensu partium et magistratus vt fit, assecuretur.
Qui vero a perpetrato homicidio cum magistratu amicisque occisi redierit in gratiam, pro veteri more, ex notis et amicis suis aliquot sibi adjungat et die dominico, ita parochum loci accedat atque ibi statim a concione ad summum altare poenitudinem suam publice aperiat. Quem auditum parochus ecclesiae precibus commendabit, consolabitur et sic absolvet.
Ad eundem modum incestuosi et quotquot publico crimine ecclesiam palam offenderunt, publice poeniteant. Et si serio et ex animo absolui petierint, publice absoluantur, et ecclesiae reconcilientur. Nam aperta peccata palam absoluenda sunt. Quae vero occulta fuerint etiam occulte sunt absoluenda. Nihil vero negligendum erga eos, qui publico judicio ob scelera condemnantur ad mortem. Absolutio eis danda est et sacramentum si postulauerint.
Est enim communicatio confirmatio credentium adeoque pignus quod testificatur nobis exhiberi res euangelio promissas, remissionem scilicet peccatorum, imputationem justiciae et vitam aeternam.
Communicaturi vtraque specie communicent vbique. Et si quidam sunt infirmi fide, id est qui non audent ita suscipere, aut etiam adhuc ignorantes sunt, hi possunt per diligentes praedicatores vel in tribus mensibus satis institui de institutione Christi, vt et ipsi velint ita suscipere maxime cum viderint exemplum aliorum. Alioqui si audire noluerint, non infirmi aut ignorantes judicandi sunt, sed indurati et pertinaces aduersus Christi institutionem.
Ad sacram autem sinaxim, quae tantum credentium est, nulli ne quidem ex credentibus admittendi, nisi se ministro indicauerint et communionem petierint. Deinde ne petentes quidem omnes admittendi nisi prius fidei suae rationem reddiderint et ad questiones coenae responderint. Nisi alias sat integros esse constiterit. Demum si etiam