Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 19 (112 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 19 af 56 sider (Side 112 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons
Ritus instituendi ministros.

Est autem ordinatio nihil aliud quam ritus ecclesiasticus vocandi aliquem in ministerium verbi et sacramentorum. Nemo enim per se, non vocatus rite, subire ministerium in ecclesia debet, aut parochiam inuadere.

Omnes presbyteri vnius prouinciae siue praefecturae eligant sibi cum suo superattendente vnum ex praedicatoribus, quem dignum judicauerint, siue in ciuitate siue in rure habitet, vt sit presbyterorum et ecclesiarum illic Praepositus.

Ecclesia quae indiget ministro, oret primum exemplo Christi, deinde per praecipuos, quorum interest, cum Praeposito eligat sibi quem judicat idoneum, de quo ipsa certum testimonium bonae vitae et morum scribere possit superattendenti loci et cum literis eum mittat ad superattendentem examinandum de doctrina, vbi vero aliqui sunt qui ab antiquo habent jus patronatus eligendi et praesentandi pastores siue praedicatores, illos roget ecclesia pro viro, quem ipsa dignum judicauerit, vt praesentent eum superattendenti.

In vrbibus siue ciuitatibus senatui et magistratui praesentandi jus sit etiam illic vbi nullum jus patronatus hactenus habuerunt senatores vel magistratus loci, modo isto jure non abutantur contra hanc nostram ordinationem. Missio vero ordinandi ad superattendentem et praefectum, fiat expensis ecclesiae quae eum mittit.

Porro si ordinandus probatus in doctrina fuerit, Superattendens mittat eum ad praefectum loci, vt ab eo suscipiatur nomine nostro. Ibi forma juramenti sit haec et non alia:

Ego N. electus pastor Ecclesiae N. promitto Serenissimo regi fidelitatem, quod honorem obedientiam et pacem Regiae Majestatis curabo, diuersa vero cauebo. Promitto etiam officii mihi commissi diligentiam quam diu in eo fuero secundum ordinationis praescriptum. Si quid vel imprudens vel humana fragilitate neglexero, hoc ignoscat mihi deus per filium suum dominum nostrum Jesum Christum. Contrarium vero per contemptum agere nolo. Ita me deus adjuuet suo sancto euangelio.

Praefectus autem noster statim cum venerit suscipiat eum benigne, et remittat cum literis ad Superattendentem, ne grauetur sumptu, et ne interim, quod periculosum est, ecclesia ejus careat pastore et animarum secundum deum curatore. Porro praefectus noster nihil accipiat ab eo, ne auariciae commercium, quod Superattendentibus prohibemus, a nostris Praefectis turpiter commitatur, ne etiam nostri