Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 21 (114 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 21 af 56 sider (Side 114 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

surgit et stat altare versus, et simul surgunt alii presbyteri cum ordinato. Et ordinatus accipit sibi locum non procul ab altari, vt accipiat communionem sacram, ad quam prae caeteris tunc primus debet accedere.

Ita hoc totum negocium ordinationis perficietur secundum dictum Pauli: Creatura sanctificatur per verbum et orationem.

Postea superattendens litteris sigillo suo obsignatis commendabit eum Praeposito et aliis presbyteris, si qui ibi sunt in ecclesia cui ordinatus praeficitur, et magistratui et toti ecclesiae vt sit sacri verbi praedicator et sacramentorum Christi administrator. Praepositus vero die dominico aut festo pro concione eum populo commendet, et legat literas episcopi, quod est rite vocatus, examinatus et ordinatus etc.

Praefectus noster cum ad eum locum postea per occasionem venerit (alioqui non est opus eo propter hanc causam ire) nomine Regis mandet illic hominibus vt tueantur hunc presbyterum et dent ei stato tempore quae sunt ordinata, commineturque se velle vindicare nomine Regis contra inobedientes. Mandamus vero vt praefectus noster cum licet hoc diligenter exequatur.

Item inueniuntur parochiae, neque tam populosae neque tam liberaliter constitutae, vt singulae suos pastores alere queant. Hinc accidit quod magno labore et paruo auditorum fructu pastor vnus multis parochiis cogitur inseruire. Ideo nullus parochus plures ecclesias debet habere, quam quibus commode possit verbo et sacramentis praeesse, et cum suo aedituo eos catechismum docere, et visitare eas ad docendum suo tempore, secundum ordinationem quam praescribit ei superattendens cum praeposito loco. Fiat ergo ex his ecclesiis judicio superattendentis et praepositi et praefecti nostri parochia vna, et scribatur nobis ab illis, vt confirmemus etc.

Monachi mendicantes posthac in regnis nostris non sustineantur, non mendicent, non praedicent, aut confessiones audiant etc., sed maneant in monasterio qui seniores et aegroti sunt nec vllis officiis apti. Ibi alentur propter deum, ita tamen vt cucullam et cappam exuant et Euangelium non blasphement.

Item imagines quibus vota nuncupantur ab imperita multitudine, ad quos e remotis etiam locis cum idolatriae vitio concursus fit, omnino sint abrogatae, quandoquidem omnibus constat nihil aliud esse quam idolatriam.

Ordinati autem ad ministerium spiritus, Id est ad Euangelium praedicandum, parochi tantisper quod sint audiant, dum synceri in doctrina et moribus esse perseuerent, non implicentur ciuilibus aut aliis