Du er her: Forside Tekstbase Peder Vinstrup: Kroningstale (1596) Peder Vinstrup: Kroningstale (1596), Side: 10 (262 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 10 af 18 sider (Side 262 i forlægget)

Peder Vinstrup: Kroningstale (1596)LATIN
Document Buttons

hominibus datum est divinitus; sub quorum umbra et alis vere fit, quod in imagine proceræ et patulæ arboris apud Prophetam pingitur: in qua omnis generis aviculæ nidificabant, et animalia cuncta, tanquam sub tecto cubantia, ingravescentis solis ardorem declinabant, almis ejus fructibus alebantur, et gratissima quiete fruebantur.

Hinc liquido constare arbitror, quod quamvis ærumnis, confusionibus, armis et seditionibus Imperia et Regna in hac extrema mundi senecta lacerentur et concutiantur; propter rabiem Diabolorum, propter atrocitatem delictorum et propter fatalem imperiorum periodum, quæ nunc, urgentibus fatis, quassantur, turbantur et terribili ratione ac truci aspectu interitum minari videntur: Deum tamen servaturum aliquas reliquias, et quidem in his oris et insulis borealibus adversus vastatrices flammas incendiorum Diabolicorum, <19> fortique brachio repressurum rabiem et furores omnium hostium ac Tyrannorum immanium, spe et exspectatione indubia confidimus: ut si non Caput aureum pectusve argenteum aut foemora ænea; Talos tamen et pedes statuæ giganteæ ex ferro limoque conflatos in gloriosum adventum filii sui lapidis angularis Iesu Christi, fulciet, stabiliet et conservet, idque propter Ecclesiam suam et honestatem publicam tuendam et conservandam.

Hunc etenim finem constitutionis Imperiorum et conservationis politici status, primum et præcipuum esse sciamus, ut verbum Dei passim in omnibus Regnis purum putum propagetur: ministerium sacrosanctum diligenter et recte curetur, jus dicatur, orphani, viduæ et oppressi defendantur, injusta vis a templis, tectis, moenibus, a vita, fama, fortunisque subditorum averruncetur et propellatur, et publica honestas et tranquillitas vitæ humanæ conservetur et provehatur.

Non igitur existiment Reges et Principes, se in illud fastigium dignitatis evectos esse, ut solummodo supra omnes alios <20> emineant, terris longe lateque patentibus imperent, gentes plurimas sibi servitutis vinculo constringant, Regni fines et terminos terra marique tumultuario exercitu propagent, Regumque ac Magnatum amicitias sibi demereantur: aut se subditosque suos quamdiu quidem ipsis tali eminentia vitæque usura frui in hoc seculo concessum fuerit, locupletent, pascant et in tranquillitate conservent: Verum potius ad hoc se divinitus constitutos esse sciant, ut piam curam religionis suscipiant, Ecclesiæ languidæ, moestæ et multiplici mole ærumnarum oppressæ, custodes,