Du er her: Forside Tekstbase Peder Vinstrup: Kroningstale (1596) Peder Vinstrup: Kroningstale (1596), Side: 16 (268 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 16 af 18 sider (Side 268 i forlægget)

Peder Vinstrup: Kroningstale (1596)LATIN
Document Buttons

toti posteritati acquirant, et post se relinquant. Et quando ipse Christus Rex Regum et Dominus dominantium, Regnum Deo et patri suo traditurus est, et unicuique secundum opera sua retributurus, tandem ab eodem, cui in vita impigre servierunt, immarcessibilem vitæ coronam, promissam omnibus ejus adventum expectantibus, gloriose consequantur. <31>

Firmum proinde ratumque manet perpetuo, quod initio posuimus principium, Deum propter Ecclesiam suam et publicam honestatem in adventum filii sui, lapidis istius immensi, coelitus sine manibus avulsi servaturum esse Regna et Politias, Et quemadmodum sua voce testatur sæpius, Imperia sine Religione, pietate, et cum suo numine communione, felicia firma aut salva diu esse non posse: Deficiente enim propheta, inquit Salomon, dissipatur populus, et remota doctrina coelesti, omnia erroribus et furoribus impleri necesse est. Ita ex adverso testatur se, imperia et regna, hospitia ærumnosæ Ecclesiæ suæ præbentia, servaturum, seque pios Reges veræ religionis nutricios ac propagatores, non tantum in hac vita præmiis ornaturum, halcyonia concessurum, et subditorum placidam gubernationem, defensionem et rerum necessariarum affluentiam benigne largiturum: Sed etiam illos ipsos in coelestia receptos, æternis præmiis ornaturum, juxta promissionem, Ego glorificantes me glorificabo et contemnentes me contemnam.

Hæc tibi Rex inclyte Christiane <32> Quarte, Domine Clementissime, hodie post accepta Regia Diademata et omni vitæ tuæ momento expendenda erunt diligentissime: ut in hisce Regnis majestatis tuæ imperio subjectis, Religio, pax et honestas sarta tecta perpetuo conservetur et floreat.

Sciat tua Majestas, Regnum, populum, Coronam, Sceptrum, Gladium, et omnem dignitatem Regiam, tuæ Majestati hodierna die a Rege Regum et Domino dominantium Iesu Christo veluti de manu in manum tradi.

Hunc igitur tuæ gloriæ authorem semper intuere, hunc assidue sincero cultu venerare, in ipso omnes tuas curas ad Ecclesiæ et Reipublicæ salutem defige, a quo summa prosperitas, felicitas, authoritas et rerum gerendarum dexteritas, summaque tum regendi ac tuendi, tum etiam amplificandi imperii scientia,