Du er her: Forside Tekstbase Peder Vinstrup: Kroningstale (1596) Peder Vinstrup: Kroningstale (1596), Side: 17 (269 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 17 af 18 sider (Side 269 i forlægget)

Peder Vinstrup: Kroningstale (1596)LATIN
Document Buttons

tuæ Majestati communicabitur, si modo; quod felici auspicio coepisti, constanter urgere et ad finem divinitus constitutum deducere perrexeris.

Et simul nobis omnibus Rex inclyte, <33> hactenus optimæ indolis, veræ pietatis, justiciæ, sapientiæ, mansuetudinis, fortitudinis et omnium virtutum Regiarum documenta, ætate tua majora, dedisti præclarissima: Ita in spem amplissimam omnes et singuli erecti sumus hodie, Tuam Majestatem in finem usque, patrem patriæ fore piissimum, Ecclesiæ nutricium liberalissimum, veritatis defensorem acerrimum, Ministrorum Christi patronum clementissimum, Mecoenatem eruditorum munificentissimum, Gubernatorem regnorum mitissimum, afflictorumque asylum tutissimum.

Et quia in manu Dei Cor Regis, ipsum intimis gemitibus iterum atque iterum rogamus, ut det tuæ majestati Cor perfectum, teque omni χαρισμάτωv et benedictionum genere ubertim magis magisque locupletet, quo omnia statuta et testimonia ejus custodias, et in cursu illarum virtutum quæ hactenus in illustri majestate tua illuxerunt, indefesse pergens per majorum tuorum vestigia progrediaris, patrisque tui nunquam satis laudati Principis <34> facinora æmuleris. Regat mentem tuam idem Dei filius Iesus Christus spiritu γεμovικ; mittat tibi auxilium e sanctuario, ex Sion te suffulciat, et in te confirmet quod operatus est propter templum sanctum suum; det tuæ Majestati imperium fortunatum, pacem diuturnam, Senatum prudentem, populum obedientem, vitam longævam, valetudinem firmam, successus felices: ut Christo portas aperias, justiciam et judicium facias; et gladio, quem ego Tuæ Majestati mox Dei loco traditurus sum, utaris, in defensionem bonorum et vindictam malorum: Quo nos sub umbra alarum majestatis tuæ bene beateque agentes perpetuo tranquilli et tuti sub ficu et vite nostra sedeamus, tuoque sceptro diutissime regamur, et in salute tua ovantes, inque nomine Dei nostri triumphantes, semper in hac vita læti maneamus, ac tandem exantlatis omnibus hujus mundi miseriis, vitæque præsentis munere strenue perfuncti, ex terrestri et umbratili hoc domicilio, in Regnum illud lucis sempiternæ translati, et <35> in Majestate coelesti collocati, cum omnibus