Du er her: Forside Tekstbase Peder Vinstrup: Kroningstale (1596) Peder Vinstrup: Kroningstale (1596), Side: 7 (259 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 7 af 18 sider (Side 259 i forlægget)

Peder Vinstrup: Kroningstale (1596)LATIN
Document Buttons

cæca, pejora fovens. Neque ullo credunt (ut Juvenalis ait) mundum Rectore moveri. Ne igitur in his tragicis eventibus succumbat mens humana, necesse est animos erigi, muniri et confirmari verbo Dei, quo convincimur evidentissime Imperia et Regna non fortuito constitui, disponi, mutari <13> vel administrari: Sed ordinem Polyticum Dei ordinationem et opus esse, et certissimum testimonium præsentiæ divinæ in genere humano, qui ut omnis εταξίας et boni ordinis in natura author et conservator existit: Ita ex adverso detestatur καταστασίαv seu ordinis Polytici confusionem et cyclopicam vαρχίαv, in qua oδες oδεvς oδv κoύει. Quemadmodum enim in hac visibili mundi machina, miranda rerum cernitur gubernatio, sunt ordinati positus, ordo, figura, motus et effectus syderum, certissimæ leges revolutionum et vicissitudinum corporum coelestium: Sol totum orbem suo fulgore illuminat, omnia calore suo fovet et vegetat; terræ foecunditatem radiis suis inspirat, seminibus in ejus gremio tepefactis, herbescentem viriditatem imprimit, eamque novis alimentis suffultam confirmat, donec in florem exurgat, et ex flore in frugem adolescat: Hinc (ut Poeta ait) conspicimus coelum nitescere, arbores frondescere, vites <14> lætificas pampinis pubescere, ramos baccarum ubertate incurvescere, segetes largiri fruges, florere omnia, prata herbis convestirier. In Regione similiter elementari, mirandas rerum generationes et corruptiones; in vicissitudinibus temporum constantissime motus cursusque suos servantibus, admirandam Dei summi opificis et architecti providentiam cernimus, omnia mensura, numero et pondere disponentis, ut in libro Sapientiæ dicitur cap. 11. Haud minus etiam in societatibus humanis seu εραρχία politica a Deo ipso statim post turbatam primævam illam lapsu primorum parentum Harmoniam divinitus constitutam, introducta: In Regnorum constitutione, Rerumpublicarum administratione, legum conservatione et similibus ad communem utilitatem hominum spectantibus. Item, in mutationibus, translationibus et eversionibus eorundem, certissimum testimonium sapientiæ, justiciæ, præsentiæ et voluntatis divinæ, omnia recte disponentis, omnibus providentis, atque ad destinatum