Du er her: Forside Tekstbase Peder Vinstrup: Kroningstale (1596) Peder Vinstrup: Kroningstale (1596), Side: 8 (260 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 8 af 18 sider (Side 260 i forlægget)

Peder Vinstrup: Kroningstale (1596)LATIN
Document Buttons

finem suum cuncta dirigentis <15> conspicitur. Etenim ut in Deo est immensa Sapientia discernens honesta ab inhonestis, justa ab injustis, et justicia approbans recta et destruens contraria: ita etiam vitam ordinavit et constituit humanam ut velit eam regi et gubernari voce legum quæ præcipiunt honesta et prohibent contraria. Et ne legum vox inanis esset sonus, addidit Deus custodes et executores justiciæ et voluntatis suæ, Reges, Principes et gubernatores pios salutares et heroicos, quibus inspirat recta consilia, armat illorum dextras singulari authoritate, felicitate, prudentia et fortitudine: ornat eos victoriis et opibus, tribuit illis successus auspicatos, prosperos eventus et felices rerum exitus: adeo, ut nihil in illorum gubernatione tam arduum et difficile inveniatur, quod non consilio suo regere, integritate tueri et excellenti quadam virtute (Deo per Spiritum corda et consilia gubernante et movente) exequi valeant; Estque ut pie dixit Poeta: In Domini conclusa manu terrena potestas, Pro meritis Reges addit et ille bonos: Ipse Deus Regnum, vires et sceptra tuetur, Omnia ut auspicio prosperiore gerant. <16> Neque minus etiam Dei opus et ordinationem esse dicimus, quod interdum ex ira et justo judicio suo, Magistratus ignavos, crudeles et immanes Rebuspublicis præficit, qui licentia, Tyrannide et furoribus, summa atque ima misceant, Quemadmodum ipse dominus apud prophetam minatur, inquiens, Dabo pueros principes illorum, et effoeminati dominabuntur eis. Item Oseæ 11. Assur erit Rex eorum, quia renuerunt converti. In furore meo abstuli Regem, et in indignatione mea dedi Regem. Item: Propter peccata populi, multitudo principum. Tales olim