Tekstbase - kontekst
Du er på side 15 af 152 sider (Side A2r i forlægget)
Document Buttons
Ergò ubi tranquillo sese Deus ætheris igni
Induit, et subito siluerunt nubila lapsu,
Suspiciens cœlum pastor: Tibi Maxime grates
Sol, ait, exoluo, promptas pastoribus aures,
Qui sinis esse tuas, et adhuc cultoribus adsis.
Ach quantum est, ueteris meminisse uolumina uitæ,
Atque recordantem priscas agitare querelas
Pectoribus, miseræqué faces expendere sortis.
Scilicet Amphryso cum Pastor ab amne redires,
Tessalicos permensus agros, armentaqué linquis
Principis Admeti, quæ pascere dura coactus,
Quòd tua Cyclopes fudisset dextra cruentos:
Adduxisse rear tecum, cœloqué locasse
Humanas curas, generisqué pericula nostri.
Salue uera Deûm series, Superûmqué corona,
Labere propitius, meliorqué reuertere nobis
Semper, et epingui completo mapalia fructu.
Sed mihi quis Mœrin casusue Deusue sodalem
Mittit, et auroræ primos producit ad ignes?
Sis fœlix quacunque uenis, ô dulce senectus
Solamen nostræ: quid tu tàm manè solutos
In sua prata boues, armentaque tota perurges?
Tu nisi consuetum, nec quod facis, horret ab usu.
(Mœ.)
Cornipedum tu sæpé greges, meritosque iuuencos