Tekstbase - kontekst
Du er på side 19 af 152 sider (Side A4r i forlægget)
Document Buttons
(Da.)
Desine Mœri, tuis ea deplorare querelis,
Quæ fieri expediet, quibus et parere necesse est.
Phædrius in Scythiæ fauces et rura profectus
Rutthenos lustrabit agros, et ditia Mosci
Principis arua leget, pecudesqué per inuia ducet.
(Mœ.)
Ergò tibi nostrum uolupe est discedere uatem,
Et miserum duris caput obiectare periclis?
(Da.)
Et placet, et si quid suadendo possumus, ipsum
Istud agamus, ut hinc armenta bouesqué repulsos
Vertat, et Eois mersare paludibus agnos
Consuescat, pinguiqué solo nutrire capellas.
(Mœ.)
Ach pecus indigno tantisper sidere ductum,
Dum Scythias subeat lassumqué et triste pruinas.
(Da.)
O nimium fausto pastorem numine, qui se
Quiqué armenta potis longum proferre sub ortum.
Hîc, quanquam dulcis, sterili tamen hæret in aruo,
Et nimis excusso sustentat flore iuuencos.
Istic Plescouios, ditissima prædia, campos
Et Neogardiacæ liquidas scaturiginis undas
Inuenit, ac pingui fertissima pabula succo:
Istic sunt amnes et flumina læta capellis
Balantumqué gregi, quibus utile sæpius undis
Defluere, ac riguo sordes purgarier æstu.
Hîc sacri fontes Tanais, mæotide qui se