Tekstbase - kontekst
Du er på side 20 af 152 sider (Side A4v i forlægget)
Document Buttons
Vndantiqué palude leuat, cursuqué diremptas
Hinc Asiæ, hinc pingues Europæ iungit arenas
Littoribus, geminumque trahit sub fluctibus orbem.
Rha quoque, quem Volgam Ruttheno murmure scindunt
Hic fluit, et rapido se uoluit in intima cursu,
Caspia qua iunctis gens accolit æquora ripis.
Labitur hic Thurus, grandiqué Borysthenis alueo
Insilit, et mixtis Euxinum cursibus intrat.
Deniqué nec fluuios promptum est comprendere dicto
Nec populos, uastis quæ plurima saltibus errat
Copia nec gelidæ subducunt corpora nocti.
(Mœ.)
Vnde sed ista tibi sunt Damon cognita, quoue
Hos autore lacus, dispersaqué flumina nosti?
(Da.)
Vt norim? iuuenes armentum pauimus istis
Mœri, locis: latequé uagati ditia circum
Pascua, multiplici deprendimus omnia fructu
Effugere humanas, solertia pectora, curas.
(Mœ.)
At nix alta premit constrictas frigore terras,
Et subtriste gelu mordaci percutit æstu.
(Da.)
Vera quidem. Sed triste gelu ne dixeris: istud
Dulce meo lætumque gregi, pecorumque magistro
Tum fuit, Eois cum nos sequeremur in agris
Aut hos fortè boues, aut horum Mœri parentes.
Inde mihi, quæcunque manet fortuna salutem