Du er her: Forside Tekstbase Erasmus Lætus: Bucolica (1560) Erasmus Lætus: Bucolica (1560), Side: 20 (A4v i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 20 af 152 sider (Side A4v i forlægget)

Erasmus Lætus: Bucolica (1560)LATIN
Document Buttons
Vndantiqué palude leuat, cursuqué diremptas Hinc Asiæ, hinc pingues Europæ iungit arenas Littoribus, geminumque trahit sub fluctibus orbem. Rha quoque, quem Volgam Ruttheno murmure scindunt Hic fluit, et rapido se uoluit in intima cursu, Caspia qua iunctis gens accolit æquora ripis. Labitur hic Thurus, grandiqué Borysthenis alueo Insilit, et mixtis Euxinum cursibus intrat. Deniqué nec fluuios promptum est comprendere dicto Nec populos, uastis quæ plurima saltibus errat Copia nec gelidæ subducunt corpora nocti.
(Mœ.) Vnde sed ista tibi sunt Damon cognita, quoue Hos autore lacus, dispersaqué flumina nosti?
(Da.) Vt norim? iuuenes armentum pauimus istis Mœri, locis: latequé uagati ditia circum Pascua, multiplici deprendimus omnia fructu Effugere humanas, solertia pectora, curas.
(Mœ.) At nix alta premit constrictas frigore terras, Et subtriste gelu mordaci percutit æstu.
(Da.) Vera quidem. Sed triste gelu ne dixeris: istud Dulce meo lætumque gregi, pecorumque magistro Tum fuit, Eois cum nos sequeremur in agris Aut hos fortè boues, aut horum Mœri parentes. Inde mihi, quæcunque manet fortuna salutem