Tekstbase - kontekst
Du er på side 22 af 152 sider (Side A5v i forlægget)
Document Buttons
Quòd sint longa, uelis deterrima protinus esse.
Virtutem duro memorant sudore paratam,
Mox sub difficili compressam sorte, decorem
Concipere, et pulcro nitidum splendescere uultu:
Vt ferrum dura sublisum cote nitescit,
Et scabros posuit tersa rubigine uultus.
Phædrius hæc igitur si noster adirit, ouesque
Pascere nonnunquam peregrino uertice tentet,
Riphæis uicinus agris, pecudesqué uagantes
Prata per, et liquidos fluuiosqué lacusqué sequetur,
Virtutis confirmet iter, primoqué labore
Ingenij flammas, et semina fausta recludet:
Nam quod possit, ad huc latet: et contemnitur hisce
Finibus, in patrio dum stridula cespite fundit
Carmina, nec uatum, pastores munera norint.
(Mœ.)
Ast homines istic Damon, tetrosqué malosqué
Esse ferunt, Scythiæ turpissima monstra iuuentæ:
Quos neque sancta mouet pietas, neque maxima uirtus,
Sed scelus in crimen pellit, uitijsqué suburget
Pectora, nec turpes animo damnauerit ignes.
(Da.)
Vera ais: et molli iam pridem crimina Mosco
Sacrarunt titulos, populiqué trahuntur in ore.
Improba gens, multisque tumultibus acta superbum
Pectus, et enormi metuenda cupidinis usu: