Du er her: Forside Tekstbase Erasmus Lætus: Bucolica (1560) Erasmus Lætus: Bucolica (1560), Side: 23 (A6r i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 23 af 152 sider (Side A6r i forlægget)

Erasmus Lætus: Bucolica (1560)LATIN
Document Buttons
Crudelis, funesta, ferox, licet impetus iras Promouet: at timidis alioquin concita plantis, Et studiosa fugæ celeres præit æmula uentos. Phædrius at syluas tantum dulcesqué paludes Sollicitat: neque enim stolidæ commercia gentis, Russorum tumulis, et dira quærit arena: Hîc nihil ingenio labis, nil criminis æuo Contrahitur: pecudes studium est et cura tueri, Perqué uagos Scythiæ fluuios uiridesqué recessus Aruorum, et multi per summa cacumina montis, Pascua barbigeris inquirere læta capellis.
(Mœ.) Ergo mihi quodam discessus honore uidetur Illius augeri, nec ducere tristia posse.
(Da.) Rem memoras: alio non æquè gloria flexu Vatibus, ingrato certantibus æquore remos, Contigerit: facili quàm si subducere riuo Et pecudes properent, et se coniungere ductis. Istinc cùm redeat, tùm demum rure beato Florentem uideas, armentaqué pinguia mitti. Tùm capras, ouiumqué greges, matresque gemellis Fecundas cernes, et grandia nectare spectes Vbera, uillosis non peruia clunibus esse.
(Mœ.) Tùm uerò incipiet nitidos fortasse iuuencos, Et laudare boues, ueteri qui cuncta ueneno