Du er her: Forside Tekstbase Johs. Sadolin: Epithalamion (1566) Johs. Sadolin: Epithalamion (1566), Side: 10 (A6r i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 10 af 29 sider (Side A6r i forlægget)

Johs. Sadolin: Epithalamion (1566) - LATIN Johs. Sadolin: Epithalamion (1566) - OVERSÆTTELSE
Document Buttons
Qui caruisse potest vobis, ô numina læta, Ingenij flammis hic caruisse potest. Talia dicebam (testis mihi florida Chloris) Dicere vel saltem talia visus eram. Tum leuiter ridens Aglaia: Iane Georgi Pone metum, nec te comprimat angor: ait. Non equidem Vatem te deserit almus Apollo: Non te Pieridum spernit amica cohors. Nam licet haud possis veteres æquare Poëtas, Nec superes Vates menteque et arte nouos: Id tamen affirmo, neque enim Dea, viuida fallor, Tu Sadolinææ gloria stirpis erit. Cimbrica metropolis, tua patria cara, Viberga Nobilius nomen per tua scripta geret. Carmine tu tenero facies quoque viuere multos: Sic amat ingenium Calliopea tuum. Smynthea quòd videas Heliconiadasque sorores Cedere paulisper, non ratione caret. Nostin' Iohannem Franciscum? pompa iugalis Cantibus est illi iam celebranda nouis. Quem veterem socium tu sic colis, vt colit ille Perspectæ firmum fœdus amicitiæ. Doctiloquos inter Vates, Medicosque peritos, Qui tenet excelsum primus honore locum. Illius ad nutum se profert Cæsia Pallas, Et Iuno præstans, ignipotensque Venus. Hæc ubi dixisset felix Aglaia verba, In solitos mitem se tulit, ecce, choros.