Du er her: Forside Tekstbase Johs. Sadolin: Epithalamion (1566) Johs. Sadolin: Epithalamion (1566), Side: 9 (A5v i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 9 af 29 sider (Side A5v i forlægget)

Johs. Sadolin: Epithalamion (1566) - LATIN Johs. Sadolin: Epithalamion (1566) - OVERSÆTTELSE
Document Buttons
Vtraque præstantis decus inuiolabile Cani, Vtraque Cyrrhæi fulgida fama gregis. Vix ea finieram: solers apparet Agyleus Quem circa lepidæ concinuêre Deæ. Latous pileoque togaque ocreisque refulsit, Hoc tamen ex habitu non mihi notus erat. Illius ex humeris pendens testudo sonora Hunc ipsum Clarium prodidit esse Deum. Vestibus incinctis Diuæ fulsêre: simulque In nodum tortis emicuêre comis Sic peregrinantes nostratum more, puellæ Carpere sueuerunt per loca longa viam. Non satis agnoui quò vellet Musica turba: Sic ibi perculerat me timor atque stupor. Laurigeri gressum quis cernit Apollinis omnem? Sensa quis Aonidum singula nosse potest? Tandem ego: quid merui, quid nostra relinquitis arua, Quæ premitis dulcem, numina casta, chelyn? Nònne ego vos posthac nostra regione videbo? Perpetuon' facies vestra carenda mihi? Solus an hîc degam sine vobis? solus an errem Tristis, et à lusu carminibusque procul? Me reficit, fateor, coniunx gnatique pusilli, Quique mihi Bacchus pocula plena vehit. Me decus exhilarat Cereris, Faunique potentis: Me iuuat, ardenti qui micat igne, focus. Quis tamen est adeò demens, adeòue superbus, Vt Phœbum, et Musas nolit adesse sibi?