Tekstbase - kontekst
Du er på side 10 af 56 sider (Side 103 i forlægget)
Document Buttons
annuncient. Hic abseruandum, vt pater noster et verba consecrationis vernacula lingua in cathedralibus ecclesiis vt in aliis legantur, quemadmodum praescribetur eis.
Minister altaris celebraturus ad aram geniculetur, et apud se Confiteor legat etc.
Et oret pro ministerio verbi, pro rege et regno. Interim dum populus cantat. Post prosequatur missam juxta recoeptum morem, modo eam non prophanet sacrificii aut operis titulo more papisticae superstitionis et blasphemiae.
Primum ergo introitus canatur vel legatur sed non nisi ex scriptura sumptus, vt sunt introitus dominicales et festorum Christi ex psalmis sumpti, vel ejus loco vulgares psalmi, et in primis ruri.
Kyrie eleyson variis melodiis pro diuersis temporibus vt hactenus obseruatum, cum hymno angelico Gloria in excelsis deo, quem latine aut vulgariter incipiat minister, et ecclesia perficiat.
Ad populum conuersus dicat: Dominus vobiscum. Et rursus inuersus legat Collectam, sed vulgariter et dumtaxat vnicam, nisi temporis necessitas pro sui conditione deposcat et alteram. Populus autem respondeat Amen. Quo facto rursum ad populum conuersus legat epistolam, sed vulgariter.
Haleluia, quae perpetua ecclesiae vox est, cantent pueri cum versu sine cauda. Post, loco Gradualis vulgare canticum ex scriptura sumptum vel graduale duorum tantum versuum, Sequentiae et prosae omnes omittantur, nisi in tribus magnis festis Christi, vt nativitatis vsque ad purificationis: Grates nunc omnes cum vulgari suo cantico. Pascatos vsque ad Pentecostem: Victimae pascali laudes cum suo vulgari cantico. Et Pentecostes Veni sancte spiritus cum suo vulgari cantico.
Iterum ad populum conuersus legat Euangelium sed vulgari voce cum hoc initio: haec sequentia verba etc.
Post rursus inuersus Incipiat: Credo in vnum deum etc. Post etiam canatur symbolum in vulgari sermone.
Post haec semper solita praedicatio fiat, qua absoluta si adsint communicaturi, praeparet minister panem et vinum, juxta numerum communicantium, et conferant se ad altare communicaturi, ad dextrum latus viri, ad sinistrum mulieres.
Paratus jam minister vertat se ad populum communicaturum, et praelegat eis exhortationem de sacramento, qua finita inuersus ad altare alta voce eaque vulgari canat: Pater noster, et post verba consecrationis. Sed haec ante omnia vulgari lingua. Et subinde a verbis, decenti eleuatione, si ita visum fuerit ministro, eleuet sonantibus