Tekstbase - kontekst
Du er på side 12 af 56 sider (Side 105 i forlægget)
Document Buttons
explicet nec vltra horam sermonem protrahat, nec propriis affectibus indulgeat. Sed quod res est puris verbis vt intelligatur admoneat. In primis autem ab omnibus inuectiuis et calumniis abstineat, nec vllos nominatim perstringat, tantum vitia in genere, et quae certa audierit, reprehendat. De non auditis taceat. Nec odiose in papistas nisi vbi id admonitio et exemplum exigit inuehatur. Absoluta concione, iterum praedicator populum exhortabitur ad precandum, pro omnibus et spiritualis et ciuilis vitae negociis et necessitatibus.
Maxime autem pro illustrissimo rege nostro, vt deus per eum nos tueri velit et Euangelio suum cursum largiri, vt sub eo cum pace gloriam domini promouere queamus, et oret ecclesia orationem dominicam. Qua orata ordiatur Ludimagister canticum vulgare maxime pro pace quod cum tota ecclesia absoluat.
Aut si spezialis quaedam necessitas prae manibus sit, cantetur canticum pro ea amouenda, aut legantur vulgares litaniae, et post eas collecta eandem necessitatem respiciens, et respondeat populus Amen. Post sequatur exhortatio etc. vt in missa patet.
Hic obseruandum, vt vulgares litaniae ad minus semel cantentur in hebdomada post concionem die qua pastor loci voluerit.
Dominicis diebus in vrbibus solitum semper euangelium dominicale praedicetur. Pro matutinis sub lucem a sacellano, et inter missandum a parocho, et a prandio pueris immo omnibus praedicetur perpetuo Catechismus, primum decem praecepta, deinde articuli fidei, post oratio dominica, tandem Institutio et vsus sacramentorum.
Verum ita vt semper vna vice vnica ejus particula absoluatur. Et in fine semper certa quaedam et vniformis expositio ab omnibus obseruetur, vt in minore Lutheri catechismo exstat.
Neque enim ibi quis eruditionem et ingenium suum ostentare, sed omnia ad edificationem ecclesiae referre debet, vt idem semper ab omnibus audiatur, et ipsa vniformitate doctrinae populus certo instituatur. Tantisper autem dum articuli per se vnius partis enarrantur, semper ipsa pars integra recenseatur, sed tractim vt pueri et alii omnes eam tacite apud se sequi possint. Ipsa autem pars certa quadam ratione incipiatur et terminetur, Itidem in reliquis fiat. Et semper semel absolutus catechismus de integro repetatur.
In septimanis bis ad summum in vrbibus praedicetur, quartis et sextis feriis. In publicis et certis necessitatibus tertia et quarta concio addatur. Et non nisi faciles et fructuosi libri vt epistolae dominicales, aut simile quippiam, vnde populum ad veram poenitentiam, verum timorem dei veram in deum fiduciam, adeoque vera bona opera exhortari