Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 13 (106 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 13 af 56 sider (Side 106 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

queant. Fides enim vera sine poenitentia haberi non potest, nec poenitentia sine fide est quod audit. Et Christus haec duo simul praedicare vult, Lucae vltimo.

In vrbibus tamen populosioribus vbi praedicatorum et auditorum copia est, non improbamus quotidie conciones etiam ex aliis libris fieri, modo ea tractentur, quae faciant ad aedificationem.

Ruri ad eundem modum dominicis diebus semper consuetum euangelium ad dimidium vnius horae praedicetur, et reliquum ejus horae catechismo enarrando tribuatur. Et si qui ex praesentibus parochis pie praedicare nequeant, tantisper dum id addiscant ex danicis postillis ad verbum suis praelegant, et Euangelii enarrationem et catechismi explicationem, sed tamen vt cum tempore assuescant per se praedicare. Neque charitatis indulgentiam in ignauiae occasionem vertant. Singulis autem dominicis vnam vnius partis catechismi particulam enarrent, et interim vt et ante de vrbibus dictum est, dum in aliqua ejus parte morantur, semper eam integram praenarrent, vt tacitus per se quisque rusticorum, eadem apud se, recensere valeat. Singulas autem catechismi particulas semper certa quadam ac breui expositione, vt in minore Lutheri cathecismo extat, concludant nec vnquam ab ea varient. Et semper ipsas partes sex certo quodam initio ordiantur et fine terminent, et hoc ipsis perpetuum sit.

Proinde vbi semel absolutus erit, semper de nouo repetatur, ipse inquam catechismus.

Post concionem meminerint concionatores semper ad publicas precationes se exhortari debere populum pro nostro Magistratu, pro publica necessitate et libero Euangelii cursu. Nimirum vt omnes deum ex toto corde et animo orent vnam orationem dominicam. Postremo canatur vulgare canticum aut si necessitas publica obtinere coeperit litaniae vulgares cum collecta.

In tribus majoribus festis Christi praedicetur in vigiliis eorum ad quartale vnius horae, sed in vrbibus hoc fieri dumtaxat volumus, et in ipsis festis per triduum, et post meridiem de festo. In aliis festis, vt Circumsionis, [sic! > Circumcisionis ] Epiphaniae, Purificationis, Annunciationis, Ascensionis, Visitationis Mariae, Johannis baptistae, Michaelis et Omnium Sanctorum, tantum in die praedicetur. Haec enim sola festa retinemus cum dominicis diebus.

De specialibus praedicationibus.

In die Stephani de diaconis praedicetur, addito examplo Laurentii, vt