Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 15 (18 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 15 af 56 sider (Side 18 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons
Ritus feriandi.

Sunt enim aliquot certae feriae conseruandae non propter ipsos dies, sed propter praedicationem verbi, vt commode omnes euangelii partes enarrari possint.

Ferias nullas vt ante dictum est recipimus nisi solitos dominicos dies, ad semel a labore interquiescendum et verbum dei audiendum et Sacramentum percipiendum, et in communi pro omnibus necessitatibus orandum, deoque gratias agendum pro suis beneficiis.

Tria magna festa Christi per tres continuos dies propter historiam Christi feriamur.

Itidem festum Circumcionis, Epiphaniae, Purificationis et Annunciationis Mariae. Quod si in hebdomadam post dominicam palmarum aut vltra ceciderit, semper sabbato Palmarum pro veteri more celebrabitur, festum praeterea Ascensionis, Visitationis cum solito Euangelio et epistola Esaiae XI capite: Egredietur virga etc. cujus finis est: Et sepulchrum ejus gloriosum. Festum etiam Joannis baptistae, festum Michaelis pro gratiarum actione, et festum omnium sanctorum.

Apostolorum festa publice indicentur et ad proximos dominicos cum festo Magdalenae et Laurentii referantur. De Magdalena potest cantari sequentia: Laus tibi Christe etc. Tamen juxta rationem dominicarum omnia legantur et praedicentur, tantum in fine concionis, si quid certi de iis in scripturis habetur, ad exemplum fidei charitatis et sanctae crucis ferendae proponatur. Vbi vero quotidie concio fit, liberum sit eo ipso die quo cadunt Euangelium festi tractare.

Ritus baptizandi.

Est enim baptismus obsignatio eorum, quae de Christo credimus, nempe foedus dei nobiscum in Christo, confirmans fidem, et significatio poenitentiae, quae requirit vitam christianam.

Pueri baptizentur vulgari lingua, et in solito baptisterio, nudati trina vice perfundantur acqua, habita interim ratione valetudinis, baptismus enim in salutem non in perniciem puerorum confertur. Baptizaturus vero interroget adductores cujus puer sit et an domi baptizatus. Quod si rite baptizatum audierit nullo modo rebaptizet, vnus enim baptismus est, Ephes. 4. cap. Tantum Symbolum apostolicum, Orationem dominicam, cum Euangelio Marci supra puerum legat. Post, ad presentes, maxime testes (quos parentes pueri debent ad hoc