Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 18 (111 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 18 af 56 sider (Side 111 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

bene responderint et non referant interim moribus suam intelligentiam, a communione arceantur, in occulta tamen confessione, vt ante dictum.

Primim igitur nemo ex credentibus admittatur ad sacram sinaxim qui se presbytero ecclesiae non indicauit.

Deinde nec quisquam eorum qui examinatus, sed ad interrogata non tenens, quod respondeat, est admittendus.

Demum nec hi qui etiamsi examinati et ad omnia interrogati respondere satis docti vitam tamen viuunt suae professioni contrarium.

Arcendi proinde a sacra sinaxi sunt publice excommunicati et nondum absoluti.

Deinde quicunque in confessa haeresi obstinate haerent.

Praeterea insani homines et imprudentes pueri.

Postremo omnes, qui in manifestis criminibus obstinate viuunt, vt adulteri, scortatores, vsurarii, ebriosi, maledici, injuriatores, et maxime blasphemi et contemptores verbi, qui palam et sine timore peccant, et magnifica nihilominus de Euangelio jactant.

Summa: discipuli Christi, qui se indicauerint ministris, examinati, quod res est confessi et vitam christiano nomine dignam viuentes, praeterea qui absoluti et non rejecti, communicent et accedant primum viri, post mulieris.

Quotannis autem semper bis denuncientur illi, qui a Sacramento eucharistiae arcendi sunt, dominica scilicet Palmarum, et quarta dominica aduentus.

Ritus conjungendi matrimonialiter.

Porro matrimonium ad ministros verbi non spectat, nisi quantum ad conjunctionem eorum et scrupulos conscientiarum attinet, reliqua omnia ad magistratum pertinent.

Matrimonialiter contra gradus prohibitos nulli conjungantur. Nec qui clam inter se contra voluntatem eorum, quibus subsunt, contraxerint, aut non ante semel atque iterum palam in templis denunciati sint, ac publica precatione adjuti.

In quibus vero omnia se recte habent, in facie ecclesiae juxta recoeptum patriae morem a ministris ecclesiae recoepti copulentur juxta rationem quae exstat in minore catechismo Lutheri.

Post hac vero non admittatur matrimonium in tertio gradu, vt seruetur honestas et verecundia sanguinis, quemadmodum hactenus a progenitoribus nostris est obseruata.