Tekstbase - kontekst
Du er på side 2 af 56 sider (Side 94 i forlægget)
Document Buttons
principio modestius coram Ecclesia agerent cum illis peccatoribus qui pro tempore prohibendi sunt a Sacramento coenae Dominicae. Et cui haec non placerent, modo sit Christianus? Non enim hic aliud est quam pura Euangelii tractatio, Sacramentorum secundum institutionem Christi traditio, cantus et lectiones sacrae, honestus conuentus ad praedicationes et coenam Domini, institutio juuentutis per litteras, artes, sacrum Dei verbum siue sanctam scripturam, cura pro ministris sacris, pro Scholis, pro Pauperibus, et vt Catechismus sit in omnibus domibus, vt jam pueri vel rusticorum sciant quae hactenus non solum rustici sed etiam Nobiles, atque adeo Reges et Principes ignorauerunt, de quo reddent rationem Christo qui se hactenus Ecclesiae capita jactauerunt et ventrem et Mammona coluerunt. Quid ex his displicere posset? Die unum ex his quod non summis votis sit optandum Christianis.
At ne quis existimet nos in hac re solum vti juditio aliorum, fatemur cum summa gratiarum actione, quod et nobis Diuina bonitas dedit intellectum sancti Euangelii, et de hac ordinatione proferimus hoc judicium nostrum: Duplex est hic ordinatio. Altera diuina solum, vt cum volumus verbum Dei, id est, Legem et Euangelium syncere predicari, Sacramenta recte tradi, pueros doceri, vt maneant in Christo qui in Christum sunt Baptizati, curari pro victu ministrorum Ecclesiae et Scholarum et pro pauperibus. Non est nostra ordinatio, sed per hoc obsequimur ordinationi Christi domini nostri, qui vt est vnicus saluator noster et certissima salus. Ita est et unicus Doctor et Magister noster, de quo Pater clamat: Hunc audite, Et ipse ait: Oues meae vocem meam audiunt. Is reuelauit et dedit mundo Euangelium ab aeterno absconditum in Deo, et jussit hoc praedicari omni creaturae. Instituitque Baptismum et coenam suam, quae jussit tradi et accipi secundum suam institutionem non aliter. Contra Euangelium et institutionem Christi nullus est audiendus ne angelus quidem e caelo, vt Paulus dicere audet, et Christus ait: Oues meae non norunt vocem alienorum sed fugiunt ab eis. Quid hic stulti expectamus Concilia vt moriamur interim in infidelitate et impietate nostra? Concilia aut humanae ordinationes hic nihil possunt contra ordinationem diuinam. Si Concilia damnarent doctrinas Daemoniorum et traditiones Antichristianas, quibus hactenus seducti sumus, et juberent Euangelium syncere doceri et sacramenta tradi secundum Christi institutionem et Apostolicam doctrinam, vt nunc nos facimus hoc Concilio nostro et ordinatione, Impii essent et non Christiani, qui non amplecterentur. Sed talia jamdudum frustra expectavimus. At ajunt: Euangelium non prohibemus,