Tekstbase - kontekst
Du er på side 3 af 56 sider (Side 95 i forlægget)
Document Buttons
sed deberetis expectare nostram sententiam de vestra doctrina num sit verum Euangelium. Respondemus: Nihil moramur quod sic ludunt verbis et calumniantur. Apud nos verum Euangelium est, quod praedicat afflictis conscientiis gratuitam remissionem peccatorum propter solum Christum filium Dei pro nobis traditum. Ablato peccato reputamur justi a Deo, sumus filii Dei et haeredes vitae aeternae et omnium dei bonorum, dilecti a patre in aeternum indilecto [sic! > in dilecto ] filio Dei quem per fidem suscepimus. Hunc Pater nobis dedit, quomodo non in illo donaret nobis omnia? Non est alius Euangelium. Pro hoc Euangelio gloriae Dei Antichristiana factio reddidit nobis doctrinas daemoniorum, in hypocrisi id est maxima religionis specie docentium vel praedicantium mendacium, satisfactiones, statuta, regulas, obseruantias, indulgentias, peregrinationes, fraternitates, sacrificia excogitata, missales abominationes, purgatorium, aquam benedictam, leges jejuniorum, murmura horarum canonicarum, vigilias mortuorum, loca sancta, baptismum campanarum, vnctiones, rasuras, vestes sacras, impurissimum coelibatum, abjurationem a deo creati et instituti conjugii, prohibitiones ciborum, prohibitionem calicis Christi, inuocationem sanctorum, abusum omnium operum et caerimoniarum quibus nos docebant placare deum et satisfacere pro peccatis et mereri remissionem peccatorum. Confitebantur, vt Paulus ait, se nosse deum, sed his doctrinis et factis negabant verum Euangelium, sanguinem Jesu Christi et misericordiam dei patris, hoc est gratuitam remissionem peccatorum propter solum Christum. Haec mendacia Antichristi nunc remittimus Satanae vnde venerunt, et damus gloriam Deo recepto vero Christi Euangelio, Sacramenta vero et damus et accipimus secundum Christi institutionem, accipimus autem ab ipso domino nostro Jesu Christo licet per manum ministri, sicut et Euangelium ab ipso, licet per os ministri siue praedicatoris. Quid hic deest nobis, quo minus habeamus Euangelium verum? Postquam per fidem in Christum sumus reconciliati Deo et filii dei facti, confitemur quod credimus, docemus filios nostros, inuocamus, oramus, gratias agimus, audimus verbum dei et in eo perseueramus. Hic est uerus dei cultus secundum prima tria praecepta. Docemur etiam de operibus bonis et vita Christiana, patientia siue cruce, de obedientia, et quod Christiani tantum unam legem habent nempe charitatem, qua quisque secundum sui vocationem seruit aliis certus se Christo facere quod aliis facit. Faciat deus vt hos bonos fructus fidei commode et suo tempore proferamus. Quid amplivs desideras in nostra doctrina? Haec interim diximus de iis quae hic sunt ordinatio divina, que non debet dici nostra,