Tekstbase - kontekst
Du er på side 23 af 56 sider (Side 116 i forlægget)
Document Buttons
Quo autem semel vocati sunt eo se pro necessitate infirmi subinde conferant, nisi infirmi alios habeant penes se, per quos sufficienter institui possint. Quo autem vocati non fuerint, satis excusati sunt si non accesserint.
Cum autem ad infirmum presbyter aduenerit vt eum communicet, in primis obseruet quem statum in verbo dei infirmus habuerit, vt eo commodius eum informare queat. Deinde si conditio infirmi ferat, ex claris locis scripturae ostendat omnes nos peccato reos esse, et per solam fidem in Jesum Christum consequi remissionem peccatorum. Postea ad quid Christus suam coenam instituerit juxta sententiam exhortationis quae communionem praecedit moneat. Interim mensa mundo lintheo insternatur, et lucerna ardens si haberi potest apponatur. Postremo panis patenae imponatur et vinum calici infundatur. Et his peractis minister publice dicat: Dominus noster Jesus Christus Math. 18 inquit: Vbicunque duo vel tres in nomine suo congregati fuerint, ibi se in medio eorum futurum, et quicquid in nomine suo petierint, certo eis euenturum. Ex quo in nomine domini jam congregati sumus memoriam coenae ipsius facturi. In nomine domini dabimus sacramentum ejus fratri nostro infirmo aut sorori qui vel quae non potest nobiscum ad communionem Christi coenae accedere.
Tum vero clara voce legat primum Symbolum apostolicum et orationem dominicam. Postea verba consecrationis, et dicat: Dominus noster Jesus Christus in ea nocte qua tradebatur etc. et porrigat aegroto pro more corpus Christi. Deinde calice accepto dicat: Ad eundem modum postquam coenatum est accepit etc. et porrigat. Debent autem ministri cum ita sacramentum tractant suo vulgari sed tamen honesto et decenti vestitu propter reuerentiam sacramenti vti.
Postremo diligenter aegrotum de baptismo, fide et cruce informet et in primis eum ad patientiam exhortetur, quod crucem nobis dominus deus non in hoc vt perdat, immittat. Sed vt nos ad poenitentiam inuitet, et ita nos ad sui et nostri cognitionem perductos suis nos bonis inuocatus afficere valeat.
Quem enim diligit hunc corripit, et tanquam pater in filio bene complacet sibi. Et ideo hoc sabbatum domino deo sanctificandum esse, et patienter omnia ferenda, etiam si moriendum sit et baptismus noster complendus, propterea quod mors nostra in Christo non mors sed vere vitae introitus sit, juxta illud: Qui credit in me non morietur in aeternum etc.
Qui vero in vita Euangelium contempserunt, aut alias male vixerunt, si possint in extremis a praedicatoribus conuerti, bene habet. Sin