Tekstbase - kontekst
Du er på side 24 af 56 sider (Side 117 i forlægget)
Document Buttons
minus sacramentum corporis et sanguinis Christi donari eis non potest ne in majorem condemnationem accipiant. Qui autem Christum confitentur, et suam malam vitam agnoscunt serio poscentes sacramentum, iis absque omni periculo porrigi potest, nec enim latius minister judicare valet.
Ad haec, pauperes in hospitalibus diligenter inuisant, semel atque iterum in septimana, et amice eos verbo dei consolentur, et si opus est, informent etiam.
quod et ipsum certum opus misericordiae est, quod etiam deus in nouissimo die agniturus est, Math. 25.
Ad facinorosos qui extremo supplicio afficiendi sunt saepe numero praedicatores, non solum cum ad poenam depromendi sunt sed etiam saepe alias accedant, quo conferre cum eis et informare ad cognitionem gratiae possint. Nam ex quo publici peccatores gratiam fere, vt fit, contemnunt, nisi subinde admoneantur, vix solide in gratia institui poterunt, et si quibus deus ita gratiam largiatur, vt serio suam fidem confiteantur et sacramentum desyderent, his omnino dandum est, tamen vnum aut alterum diem ante supplicium. In quibus vero hujusmodi seria confessio fidei inuenta non fuerit, domino deo committendi sunt, tamen nihil praeterea in eis omittendum nec deserendi antequam supplicio affecti sunt.
Est enim et sepultura mortuorum inter opera misericordiae numerata, et ideo ministro ad id vocato non impigre frequentanda.
Cum quis e numero fidelium in domino obdormierit, et jam tumulo demandandus sit poterunt aeramenta pulsari. Et qui hunc pulsum desyderant, dent ecclesiae ad aedificium pecuniam hactenus consuetam. Atque fieri possunt haec non ad mortuos sed ad viuentes commonendum. Vbi scholae sunt, scholastici funus deducere possunt cantantes interim Benedictus vel psalmum Domine refugium aut De Profundis aut Miserere cum antiphona Media vita vel alia vulgaria cantica. Vbi vero scholae non sunt, tacite illud sequantur qui efferunt.
Postea vero quam ad sepulturam est peruentum tegatur corpus humo, et pueri cum populo canant symbolum vulgariter et Nunc dimittis vulgariter. Postea si vacat habeat praedicator modo sit aduocatus,