Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 25 (118 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 25 af 56 sider (Side 118 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

ex Paulo vel alio scripturae loco, exhortationem ad populum his verbis: fratres ex quo etc. Post orent geniculando orationem dominicam vt et ipsis liceat in fide perseuerare et mori.

Ritus informandi obstetrices.

Obstetrices enim habendae et quidem honestae et piae officium suum intelligentes et locis commodis morantes vt pro diuitibus ita pro pauperibus.

Praedicatores electas obstetrices informent, primum qui cum grauidis, deinde cum fructu se habeant.

Primum vt cum grauidis et partui vicinis ita se gerant, vt consolari eas et ad gratiarum actionem exhortari valeant ob benedictionem vteri, quae non omnibus contingit. Ob praesentiam dei ibidem vices obstetricum per se obeuntis 2. Machab. 7. Ob auxilium dei certum, et adfuturum imploranti. Praeterea vt intelligant dolores partus, crucem esse a deo eis impositam Gene. 3, qui breui sint in magnum gaudium conuertendi Johan. 16. Et si periclitari eis contingat, patientes sint et se deo commendent, cum omnibus crucem ferentibus, verum hoc dissimulandum est coram eis nisi in summa necessitate.

Secundo vt cum fructu sic se habeant, vt foetus in vtero materno mortuos deo commendent, certe ad se non pertinere quod intermortuum sit et in lucem non editum, tantum vt parturiens liberetur, efficiant. Et si quos viuos senserint aut etiam partim prodeuntes sed morti vicinos non tamen (vt fit) baptizent, nisi penitus editos. Nihil enim renasci quod nondum sit natum potest, tantum domino deo commendent his vel similibus verbis: Domine Jesu Christe qui beneplacitum habes in pueris tibi oblatis, et libenter eos ad vitam aeternam accoeptas, qui dixisti: Sinite pueros venire ad me etc. juxta quod verbum hunc puerum tibi saluatori nostro offerimus non per vlnas sed orationes nostras. Accipe eum quaeso et tuae redemptioni nobis in cruce impetratae perpetuo commendatum sine, Amen. Et si contigerit puerum ita sine baptismo mori, non est tamen de salute ejus desperandum, juxta illud verbum: Sinite paruulos venire ad me. Et: Quicquid petieritis in nomine meo.

Quod si infans in lucem editus de vita periclitari incoeperit protinus obstetrix eum domino deo commendet et si quae aliae adsunt piae mulieres, his et similibus verbis: Domine Jesu Christe hunc puerum tibi juxta tuum verbum offerimus, quem vt accipias et Christianum esse sinas precamur, aut breuissime sic: Domine Jesu suscipe hunc puerum. Et statim baptizetur his verbis: Ego baptizo te in nomine patris