Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 26 (119 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 26 af 56 sider (Side 119 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

et filii et spiritus sancti Amen. Quod si puero nomen prae festinatione impositum non sit, post imponatur. Tantum ad templum vt ejus baptismus praesentibus testibus a ministro confirmetur feratur. Sed nullo modo rebaptizetur, ne in vniuersam scripturam impingamus, nisi post examinationem testium dubitetur, vt ante dictum est.

Ritus instituendi puerperas.

Sunt enim puerperae vera vasa dei, et hoc deo commendatiores quo partui viciniores.

Pregnantes foeminae a praedicatoribus diligenter sunt instituendae, vt vterum ferentes subinde fructum Domino deo commendare assuescant solae vel cum marito, his aut similibus verbis: Gratias agimus tibi omnipotens aeterne deus, pro hac tua benedictione, et precamur te domine Jesu Christe vt hunc fructum tibi perpetuo commendatum esse velis, et quia praecepisti pueros tibi offerri, etiam hunc fructum nostris tibi precibus offerimus. Proinde fac eum acceptes, et preciosi sanguinis tui fructum aeternum ei communices, Amen. Tales pueri, ita pro eorum conditione Christo juxta proprium ejus verbum oblati etiam si in vtero moriantur tamen damnandi non sunt. Immo de salute eorum certo sperandum, vt nec pueri Israelitarum ante octavam diem incircumcisi mortui damnati censebantur, vt sciant deinde se non esse in potestate satanae, vt hactenus opinatum est per ignorantiam dei et infidelitatem, etiam si plus caeteris tententur. Hoc enim agit satan vt vocationem etiam inuisam reddat mulieribus per quam inprimis deo placent, 1. Timoth. 2.

Praeterea vt licet liberae sint ab obseruatione legis Mosaicae nec introductione ministrorum egeant, tamen solito more se domi contineant, si non ob incolumitatem maxime tamen propter honestatem, ne malo exemplo alijs sint et saluti puerorum male consulant.

Ritus cum foeminis proprios liberos opprimentibus obseruandus.

Foemina quae proprium puerum opprimit per incuriam (de quo tamen pastores diligenter commonere debent pro concione ne fiat) adducatur