Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 27 (120 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 27 af 56 sider (Side 120 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

a pastore ad Superattendentem et ibi petat absolutionem a peccato. Superattendens vero mulctam dicat pecuniariam, quam ipsa ferre possit et curetur vt ea pecunia in aerarium publicum conjiciatur pro pauperibus.

De scholis, puerorum institutione et ipsa animarum ad euangelium praeparatione

qua prima pueritia ad religionem et ad alias virtutes formatur et eas artes percipit, quae vel ad docendum religionem vel ad ciuilem rerum statum conseruandum, plurimum conducit.

In singulis vrbibus et oppidis latinae scholae et idonei ad earum moderationem praeceptores tres aut ad minus duo sint. Ad hos iuuentus ne a Christo cui per baptismum consecrata est, rursum excidat, relegetur.

Ad hoc autem boni praedicatores vbique vulgum diligenter exhortentur, vt meminerint id se pueris debere parentes, et deum ab ipsis requirere, atque publicam necessitatem poscere, vt sint per quos pietatem ad posteros nostros transmittere queamus, et quorum opera in publicis rebus vti possimus. Superattendens vero et Praefectus noster cum visitant debent admonere, vrgere et nomine nostro mandare vt hoc fiat, immo etiam concilio et auxilio suo Scholas instituere.

Ratio scholarum.

Vnica tantum schola in singulis vrbibus et oppidis sit, omnibus angularibus submotis et in certas classes, vt ratio singulorum haberi possit distribuatur, neque quicquam in iis quam latine doceatur. Germanicis enim aut Danicis scholis latinae corrumpuntur. Et eos qui graeca cum hebraeis docent, suo magis profectui quam puerorum consulere ipsa adeo res testatur.

Classes puerorum vbi tres moderatores, quattuor, vbi tantum duo, tres sint.

Prima Classis

Abecedariorum et dictionariorum esto quorum hi in ludo vnam, isti alteram partern occupent.