Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 30 (123 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 30 af 56 sider (Side 123 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

Catechismus simul media voce denarrent, post domum capessant.

Duodecima tota Musicae deputetur, vt non solum vsu canere verum etiam arte discant pueri, nec vulgariter modo sed et figuraliter vt vocant.

Sub prima, per se quisque trium classium separatim exerceatur, Secundarii in Esopo, Tertiarii in Terentio, Quartarii in Virgilio.

A secunda, iterum Postremae classes chorum frequentent, et interim rursum examinentur Primarii.

Sub tertiam et quartam iterum classes separentur et pro se quisque exerceatur.

Secundarii in paedologia et morali sententia, quam mane reddant.

Tertiarii in breuioribus epistolis Ciceronis, et duobus carminibus moralibus, quae mane reponantur.

Quartarii in officiis Ciceronis, quibus aliquot versus Virgiliani quos memoriae commendent et mane recitent, assignentur.

Haec per secundam, tertiam, quintam et sextam ferias ita perpetuo obseruentur, praeterquam quod a Simonis et Judae vsque Purificationis sub septimam matutinam ludum, et quartam vespertinam domum capessere, et a nona chorum frequentare poterunt, pro arbitrio moderatorum.

Quarta feria mane fiat repetitio omnium lectionum et exercitium diligentissimum. Inde detur eis qui ad hoc apti sunt materia vel carminis vel epistolae faciendae, quam suo tempore ostendant, et a cantu qui fit in templo hora octaua dimittantur et non reuertantur eodem die neque in scholam neque in templum, quia quod caret alterna requie, durabile non est.

Sed quia studia puerilia ita erunt fortunata si cum pietate conjuncta fuerint, Quemadmodum Christus inquit: Primum quaerite regnum dei etc, et praecepit deus Deutero 6. vt liberos doceamus religionem, itaque in tractationem sacrorum, singulis septimanis dies sabbatinus conferatur et in communi omnes ad timorem dei, ad fidem, postremo ad bonos mores inuitentur.

Quapropter in primis catechismus simplici quadam ratione ex ordine omnibus exponetur. Prouectioribus vero aliquid ex Nouo Testamente vt Matheus aut aliquot faciles seu Pauli epistolae, seu Psalmi Dauidici, seu Prouerbia Salomonis pro juuenum captu, sed