Tekstbase - kontekst
Du er på side 31 af 56 sider (Side 124 i forlægget)
Document Buttons
simplicissime praelegentur, vt religionem quam purissime addiscant, atque a simulatione pietatis discernere assuescant. Et vt cura acuatur discendorum sacrorum in pueris, non suffecerit illis multa praelegisse, sed haec ipsa cogentur ediscere. Primarii nudam Catechismi recitationem. Alij simplicem eius interpretationem. Quartarii vero lectissimos Psalmos et certos aliquot scripturae locos, quae ne e memoria excidant exiget tanquam pensum diei sabbatini praeceptor, vt recenseantur ordine memoriter. Post, vespertinas preces ingrediantur. Ab his finitis domum ablegentur. Itidem in vigiliis feriarum obseruentur omnia.
Per haec vero quae statuimus in oppidis de duobus aut tribus scholarum praeceptoribus, non volumus vt meliores scholae in quibusdam ciuitatibus majoribus vbi hactenus habuerint quinque aut sex praeceptores, sint abrogatae. Quae enim esset talis ordinatio? Sed illae ipsae per Superattendentem loci, praepositum, praedicatores et consules rursum instaurentur. Et plura sint ibi doctrinae puerilis exercitia et plures classes. Vbi autem plures hactenus fuerant scholae, sit vna, caeteris submotis. Hanc instaurationem illi referent ad nos vt confirmemus et addamus salaria, si non satis ibi potest curari pro praeceptoribus.
Ad has scholas poterunt vicini pagi atque oppidula mittere suos pueros, cum aliquantulum in oppidulis suis in litterarum cognitione apud parentes profecerint. Item volumus vt in nostris principatibus Holsatia et caeteris praeter vulgares scholas aliarum ciuitatum et oppidorum erigantur in duobus opportunis locis, duae meliores puerorum scholae, cum sex aut septem praeceptoribus, ad formam scholae hamburgensis, hoc vt fiat nos curabimus et confirmabimus.
Praeterea debent ludimagistri indolem discipulorum suorum diligenter obseruare, et a duodecimo semper anno puerorum parentibus bona fide indicare eos, qui studiis suis nihil assecuturi videntur, vt in tempore honestis artibus applicentur. Quos vero ingenio valere deprehenderint, ad decimum sextum usque aetatis annum in ludo detineant. Ab eo autem anno accuratissime dispiciant qui ea quae coeperunt suis studiis foeliciter aliis communicaturi sint, et qui id non incommode facturi videntur domino offerantur, et priuatis vel publicis stipendiis, ad publica studia ablegentur. Qui vero id minus commode facturi sunt, a ludis recipiantur et honestis vitae ciuilis functionibus accomodentur.
Vulgares scholae, quas vocant, pro pueris, puellis et aliis, latinis litteris ineptis, magistratui curae sunto. Tantum vt elementa pietatis simul talibus pueris instillentur, quorum interest respiciant.