Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 34 (127 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 34 af 56 sider (Side 127 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

Parochiae rurales vrbibus propiores, e scholis earum vrbium suos sibi custodes habeant, et solitos illis redditus in subsidium suorum studiorum suppeditent. Sed Catechismum custodes doceant pueros rusticorum, semel in septimana, in loco et hora, a pastore praescripta. Nam omnes custodes rurales posthac ad eum modum debent docere catechismum. Cui rei si non sunt apti, custodes esse non possunt.

Ad sustentationem vrbanorum ministrorum bona quae hactenus parochiis adjecta fuere et veteri jure ad eas spectant, cedant. Quod si his satis prospectum parochis non erit, nos addemus eis quod satis est, ex aliis ecclesiasticis bonis, vbi fuerimus a superattendente et praefecto admoniti, et ea de re certiores facti.

Duo aediles seu diaconi eligantur in ciuitatibus et oppidis, qui omnium reddituum ecclesiasticorum registra habeant, ipsos redditus tollant, ad quodque quartale anni, vel quando commode fieri possunt, secundum consilium superattendentis, ministris desponsaturi, reddentque rationem publice (magistratu praesente) quotannis de his omnibus.

Porro relictae ruralium parochorum viduae a morte ipsorum ad integrum annum in ipsis parochiis cum suis liberis, dum commode prouideantur, sustententur, et semel a morte viri sementem hibernam vel aestiuam faciant et dimidium decimarum tollant.

Proinde si semente hiberna facta obierit parochus, vt a Martini festo poterunt semente hiberna collecta, etiam mediam aestiuam facere, cum dimidia parte decimarum sequentis anni, et ad proximas vsque pensiones parochum pascant.

Quod si semente aestiva facta moriatur, aut inter Philippum Jacobum et Bartholomeum, possunt quae seminauerint metere, dimidium decimarum tollere et hibernam sementem mediam facere.

Quod si inter Bartholomeum et Martinum discesserit, integras, decimas presentis anni habeant, et sementem hibernam faciant solam, et vsque ad proximas pensiones parochum pascant. Anno autem peracto a parochia, si ita vrserit parochus, cedant. Quod si id graue successori videtur, meminerit se in sua relicta recepturum quicquid sibi hic discesserit.

Relictae viduae vrbanorum ministrorum verbi suae communicati curae sint, et pro earum conditione ipsis jubemus vt prouideatur, idque magistratui nostro in eis vrbibus, ciuitatibus siue oppidis singulariter commissum volumus. Quare volumus vt ejusmodi viduis prospectum efficiant in primis de libera habitatione. Et si necessitas poscat, aliquid ex aerario pauperum, aut certe dimidium annui redditus