Tekstbase - kontekst
Du er på side 33 af 56 sider (Side 126 i forlægget)
Document Buttons
Tantum Regi dent singulis annis quae olim ordinarie Episcopis dabant. Si qui hoc non possint aut alioqui pro honesto victu non satis habeant, hoc nobis indicetur per Superattendentem et praepositum et loci praefectum. Exactiones autem nouae et grauamina alia quibus postea per Episcopos grauati fuerunt jam omnia sint abolita. Non enim grauare cupimus pastores sed, vt pium est, fouere.
Porro parochi rurales ecclesiasticas functiones obseruent, ab oneribus et ab exactionibus quibuslibet immunes sint, nec vllos mercatus nisi rerum domi suae prouenientium, multo minus cauponariam exerceant. Et semper decenti veste, quae verbi ministrum deceat, tecti incedant. Haec etiam volumus pertinere ad Superattendentes et praedicatores ciuitatum aliosque Ecclesiarum et Scholarum ministros.
Praeterea parochias rurales nemo sibi non legitime vocatus vendicet. Nec vlli in eis mercenarii tolerandi sunt, quod vix bona conscientia officium agere nedum in tentatione persistere queant. Nam inuasores illi parochiarum, vt eas non ad hoc ad quod institutae sunt, venantur, sic fere eis quoque ineptissimos praeficiunt, atque ita quantum in ipsis est omnem pietatem specie pietatis opprimunt, et saepe lupos pro pastoribus miseris parochianis praeficiunt. Ad quod accedit quod in nulla ecclesiastica functione constituti, prorsus prophani sunt et ad officia hactenus inepti, ne dicam quod sacrilegi simoniaci sint.
Hic tamen volumus vt canonicis parochia, quae ab initio canonicatui adnexa erat, permaneat, cum altera quae ex gratia ipsis cessit, dummodo minister legitime officium suum peragat, et pari reliquorum jure Superattendenti subsit.
Nobiles, quia in puram Euangelii praedicationem cum aliis consenserunt, sicubi jus conferendarum parochiarum habuerint, vocatum ad se parochum quem ecclesia postulat, ad praepositum loci amandent, vt fiant erga eum omnia quae ante de electione et confirmatione ministri dicta sunt, ne indocti pastores constituantur in perniciem animarum, quas Christus suo illo precioso sanguine adseruit, aut boni pastores grauentur etc.
Postquam nobiles petierunt se liberari a decimis quas suis pastoribus vt curam animarum gerentibus debent, jam non possint cogi ad eas soluendas, Admonemus eos, vt velint meminisse se esse Christianos, et dare sua sponte Christi ministris, hoc est, Ejus praedicatoribus, quicquid visum fuerit, ne condemnatio veniat super eos, de qua Christus loquitur ad praedicatores: Qui vos spernit, me spernit. Et qui me spernit, spernit eum qui misit me. Et Sodomae erit remissius in extremo die, quam talibus contemptoribus.