Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 36 (129 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 36 af 56 sider (Side 129 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

noluerit, rem ad aediles referat, Verbo dei quoque conscientias consoletur, ad minus in hebdomada semel.

Populosa hospitalia et ab vrbibus aliquantum dissita suos habeant et nutriant praedicatores, ne si ministratione sacramentorum opus sit in nocte, aut consolatione apud morituros, aliquid detrimenti pauperes patiantur.

Opera danda etiam vt pro diuersitate morborum diuersa laborantibus habitacula, lecti, vasa, et quae ad vsum pertinent alia, assignentur, potissimum vbi contagio timetur, ne conuictu morbus a paucis vires suas ad multos extendat. Morbi curabiles, vt gallicus et similes, beneficio vrbanorum medicorum qui diligentem huic rei curam adhibeant et pro impensa opera mercedem percipiant, pellantur. Ita vt non solum sustententur pauperes, verum etiam beneficium valetudinis illis restituatur, quantum id fieri potest.

De Superintendentibus et Prepositis eorum adjutoribus.

Superintendentes restitutae religionis conseruatores in singulis dioecesibus singuli sint, et illi ipsi in quauis praefectura singulos habeant Praepositos, sibi coadjutores.

Praepositis, si pro sua conditione non satis habeant ex suis parochijs, addemus liberaliter, ne qui onera ferunt aliorum, inopia cogantur laborare. Quando vero visitant Prepositi necessario aliquam ecclesiam, det eis ecclesia marcam vnam et victum in hospitio.

De victu et salario superattendentum.

Superattendens, cum vxore honesta et liberis, potest habere duas ancillas, pro necessitate rei domesticae. Praeterea his ministris carere non potest, videlicet Notario qui scribat, seruo quem cum equo vel aliter amandet. Auriga qui quatuor equos curet. Et puero qui semper adsit ad manum. Felix erit haec domus, si hic puer etiam literas discat et serui sacram scripturam, vt inde postea boni pastores aut Scholae praesides peti possint.

Quia vere superattendentes, qui veri sunt ecclesiarum Episcopi vel Archiepiscopi, jam non vocantur ad canonicale otium, sed ad