Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 37 (130 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 37 af 56 sider (Side 130 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

ingentes labores, id quod dei gratia agnoscimus, nempe vt tractent et doceant latine alios sacram scripturam, praedicent populo, non solum in sua ciuitate sed etiam in tota dioecesi, quocunque accesserint, verbum dei, contineant nostros subditos in pace et obedientia per praedicationem ex sacra scriptura de magistratu et obedientia. Curent vt omnes praedicatores syncere et concorditer doceant sacrum Euangelium Christi, et quae huic cohaerent, viuantque pastores cum honesta sua familia, quemadmodum Paulus ad Timoth. et Titum scribit, vt decet ministros Christi, et vt tales sub se habeant in gloriam dei et salutem ecclesiae Christi, ante ordinationem eos diligenter examinent, examinatosque et nomine Regis a Praefecto susceptos ordinent et suae commendent ecclesiae in nomine domini.

Diuersum vero facientes nec sua officia curantes admoneant, arguant, et aut emendent aut adhibito Praefecto, praeposito, et aliis aliquot pastoribus officio deponant.

Praeterea omnes causas, que ad conscientias pertinent, de quibus consilium ex verbo dei quaeritur, cum vel nos ad eos scribimus vel nostri, vel ex sua dioecesi eis propositae fuerint, suscipiant, et respondeant quam possunt ex verbo dei diligentissime, secundum gratiam ipsis datam, aut consulant alios, Superattendentes, vel doctiores praedicatores, vt certo respondere possint.

Causas tamen matrimoniales, sed tum solum cum contentio partium oritur et sententia publica requiritur, aut quando crimen publicum est, vel scandalum in populo timetur, mittant ad nostram audientiam vel ad nostrum praefectum, et in ciuitatibus ad senatum. Alioqui pro conscientiis in hac re vt in aliis judicent ex verbo dei, et sana dent ex ipso verbo consilia.

Ab omnibus vero judiciis ciuilibus abstineant nisi vocati a nobis et rogati a nostris conciliariis et Praefectis fuerint ad ea, quae ipsorum juramento et officio non repugnant.

Postremo scholas puerorum in singulis ciuitatibus et oppidis visitent, cum ad ea loca peruenerint, curentque cum praefecto nostro vt omnia istic recte gerantur, nec omittant sciscitari, quemadmodum pro pauperibus curetur etc.

Mirum si vnus vir ad haec omnia sufficiat, vt certe non libeat ei alia curare. Ad hec quis idoneus? vt Pauli verbo vtamur.

Qvia igitur ad hosce immensos labores et ecclesiarum curas vocantur, nec volumus vt aliqvo pro his officiis vel minimum quid exigant, sed gratis per haec praedicta sua officia seruiant omnibus, excepto victu, quem Superattendens cum suo comitatu et quatuor equis