Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 39 (132 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 39 af 56 sider (Side 132 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

Ludimagistrum cum parocho loci et summis consulibus constituat.

Ludimagister vero reliquos sub se ministros scholae sibi curet, et cum parochi judicio et approbatione suscipiat.

Superintendens loci semel ab initio omnes suas parochias cum publica nostra autoritate et adjuncto nostro praefecto visitet, rationem omnium parochiarum ineat, bona earum cum omnibus suis beneficiis conscribat, conscripta in certa registra referat. Quorum vnum sibi seruet, reliquum apud nos per nostrum praefectum deponat, vt semper sit, vnde de sufficienti ministrorum Ecclesiae sustentatione inquiri queat, nec posthac cuilibet temerario depredandarum ecclesiarum occasio pateat.

In primis vero et ante omnia in hac prima visitatione Superattendens exacte legat et norit quae in hac nostra ordinatione constituta sunt, et curet cum adjuncto nostro praefecto, vt bonos pastores habeant singulae parochiae. Et in ciuitatibus et oppidis cum praedicatoribus et consulibus instituat puerorum scholas, curetque pro eis praeceptores. Hocque nostris subditis illic mandet nostro nomine noster praefectus.

Volumus vero maxime, vt Superattendens cum praefecto nostro diligenter quantum opus sit ad honestum victum et salarium, vnicuique parocho, praedicatori, ministro ecclesiae, Scholae rectori, et paedagogis nobis scribat, vt in perpetuum confirmemus. Et si ecclesiae non satis ad haec habent, nos addemus quod deest. Alioqui videmus religionem nostris non posse durare et conseruari.

Speramus quod Deus sua misericordia ad haec nos confortabit, Amen.

Pro ludimagistro et ejus adjutoribus debet praefectus noster cum Superintendente in singulis oppidis et ciuitatibus ordinare et constituere certa et sufficientia stipendia ex beneficiis ecclesiasticis, quando moriuntur illi qui ea possident et constituatur vnum certum beneficium perpetuum pro persona ludi Magistri, quod habeat ipse quam diu fuerit in Scholae officio.

Hic admonemus etiam Superattendentes, vt velint meminisse quid Apostoli rogarint et monuerint Paulum et Barnabam quemadmodum Paulus ipse ait Gala. 2: Tantum, inquit, vt pauperum memores essemus, in quo et diligens fui vt hoc ipsum facerem. Igitur quisque in sua dioecesi cum praefecto nostro, cum praeposito, praedicatoribus et senatoribus, in singulis ciuitatibus erigat aerarium publicum pro pauperibus, in quod ingerantur eleemosynae Piorum, testamenta et alia pia donata. Item Calendae, fraternitates et quas gildas vocant memoriae,