Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 38 (131 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 38 af 56 sider (Side 131 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

accipere debet a parochis ruralibus et in ciuitatibus ab ecclesiarum parochialium tutoribus siue prouisoribus, quando est in itinere, vt visitet ecclesias semel in anno aut quando alias propter necessarias causas vocatur ab aliqua ecclesia, aut alioqui necessitas postulat eo abire. Promittimus quemadmodum coram deo agnoscimus, hoc nos debere, quod ipsorum protectores, erimus, cum nostris praefectis. Nosque non ignorantes verbum Christi: Dignus est operarius mercede sua, et: Si non susceperint vos, exeuntes de ciuitate illa excutite in eos puluerem pedum vestrorum etc., et verbum Pauli: Presbyteri duplici honore digni sunt, maxime qui laborant in verbo, volumus constituere singulis superattendentibus honestum victum et salarium pro ipsis et praedicta ipsorum familia, ordinareque vnde certo quotannis haec accipiant.

Et haec omnia seorsum literis nostris et sigillo eis confirmare, ne quid eis desit.

Et si postea certo deprehenderimus haec non esse satis, addemus quod deest, vt nobis et nostris regnis adsit deus, si religionem et pacem curauerimus. Quod vt faciamus praestet ipse per filium suum dominum nostrum Jesum Christum, Amen.

Assignamus itaque et damus singulis Superattendentibus in singulos annos duas lastas (vt vocant) siliginis, quatuor lastas brasii, duas lastas auenae, quinquaginta plaustra faeni, viginti plaustra straminis, quadraginta agnos, et centum florenos in auro. Quia vero Haffniae carius omnia emuntur, et vniuersalis Schola efficiet, vt ibi majori sumptu opus sit, addimus Superintendenti illic habitanti salarium tertiae lecturae theologicae quod minus est aliis salariis theologorum, vt legat diligenter sacram scripturam publice in Schola, quando domi adest et non cogitur alio abire per visitationem ecclesiarum.

Qvando vero christianorum est pro pauperibus curare, dignum judicamus vt pro viduis et pupillis Superattendentum et aliorum ecclesiae ministrorum, cum tempus postulauerit, soliciti simus.

Alia de Superattendente et praepositis et pauperum aerario.

Superattendens loci omnium scholarum quantum ad doctrinam pietatis et studia puerilia attinet rationem habeat. Et a se probatum