Tekstbase - kontekst
Du er på side 41 af 56 sider (Side 134 i forlægget)
Document Buttons
loci Praefectum. Itidem parochiani de non seruata ordinatione, quando non datur parochis quod debetur, a praepositis admoniti, nisi ad mentem redeuntes quod aequitas requirit praestent, ad magistratum deferantur, siue ad loci praefectum.
Parochi ad prepositos suos defectus referant, qui vt omnia commode per superattendentem loci componantur, efficiant, ne per contentiones parochorum male verbum audiat.
Qvod sicubi parochi desyderari coeperint, huc quam primum praepositi se conferant, magistratum et populum ad intercedendum apud dominum deum pro bono consequendo parocho exhortentur. Et post ea aediles templi quorum interest moneant, vt apud Episcopum et consules de eo consequendo instent.
Superintendentes in suis locis vbi habitant, sacram scripturam interpretentur et praedicent quandoque, visitent vero semel tantum singulis annis, commode tempore, suam dioecesim, cum nostro praefecto, nisi incidens aliqua necessitas requirat vt saepius visitetur. Ibi suspecti de doctrina examinentur, integri confirmentur, et si quid contrariae doctrinae subortum fuerit emendetur verbo dei. Diligenter vero superintendens cum praefecto nostro inuestiget de salariis praedicatorum et Scholarum, de hospitalibus et aerario pauperum, et curent ne quid in his desit.
Superintendens si inuentus fuerit non satis syncera fide officium suum agere, muneribus parochorum corumpi [> corrumpi ?], aut alioqui non ea qua decet vigilantia commissum munus exequi, aut si (quod abest) in crimen aut haeresim lapsus fuerit, coram Rege accusetur et audiatur ejus defensio praesentibus duobus aut tribus aliis Superattendentibus, secundum illud Pauli 1. Timoth. 5: Aduersus presbyterum nisi sub duobus aut tribus testibus accusationem ne admiseris. Cauebimus diligenter ne bonus vir contumelia aliqua afficiatur, aut ei fiat injuria si accusatus est sine culpa. Si vero de errore aut crimine non resipiscit vt emendari possit, ab officio deponatur. Debent enim Superintendentes pro more episcoporum sine crimine esse, non solum cum eliguntur, verum etiam electi cauere ne obnoxii crimini luxus, auaritiae aut ambitionis notentur. In notatos et publice conuictos, nec post vnam et alteram admonitionem resipiscentes vbi depositi fuerint, jus suum regia majestas, pro ratione aliorum, habebit. Sicut et magistratus in alios ministros ecclesiarum et Scholarum, vbi pro crimine depositi fuerunt, aut deprehensi in crimine capitali quod deus a suis ministris auertat.
Vbi opus fuerit aliquo Superintendente, conueniant omnes pastores