Tekstbase - kontekst
Du er på side 42 af 56 sider (Side 135 i forlægget)
Document Buttons
illius dioecesis ex ciuitatibus solum, ita tamen vt relinquant qui curent interim verbum et sacramenta. Conueniant inquam in locum habitationis superattendentis XX. die postquam ille defunctus est, et dent concorditer potestatem quatuor pastoribus eligendi aliquem quem dignum vita et doctrina judicauerint. Et hi quatuor presentent eum viciniori superattendenti, si non statim tamen cum licet, vt illic examinetur. Is si probatum judicauerit, mittat eum ad Sereniss. regem confirmandum. Rex vero, si susceperit eum, commendet eum dioecesi per suos commissarios et praefectum illius loci, et mandet omnibus pastoribus vt eum superattendentem agnoscant, et obediant in iis quae superattendenti sunt commissa. Jurabit vero superattendens regi fidelitatem et sui officii et regiminis ecclesiastici diligentiam, secundum gratiam dei. Ideo sub se habeat Superattendens omnes praepositos, parochos et praedicatores. Et hi obediant Superattendenti, nisi duxerint eum accusandum coram rege (quod absit) de crimine aut doctrina mala, aut negligentia officii, de quibus vel non potest vel non vult emendari. Nam hic non est presbyteris tacendum aut reliquis superattendentibus, si rem sciuerint. Et locorum praefecti debent nobis indicare, vbi talis infamia et clamor in dioecesi contra Superattendentem surrexerit. Vt autem praefecti nostri aut alii nulla publica infamia notatos coram nobis et aliis infament non eis permittimus. Quin si opus fuerit vt tueantur eos, mandamus.
Suspectus vero a dioecesi Superattendens ordinetur publice in ciuitate suae habitationis dominico aut festo aliquo die, pro concione et ante altare per praepositos et quinque aut sex viciniores praedicatores.
Vnus autem ex aliis superattendentibus vicinior sit ordinator secundum modum qui post scribetur.
Praefectis nostris et consulibus in ciuitatibus mandamus, vt ordinationem nostram, ministros ecclesiarum et scholarum tueantur, cum a superattendente vel praeposito requisiti ad hoc fuerint, cum non datur eis quod debetur aut iniquorum premuntur injuria. Cur enim nostri praefecti et consules non praestarent dei ministris quod praestare debent vel infimo rustico, nisi offendere velint deum et nos?