Tekstbase - kontekst
Du er på side 46 af 56 sider (Side 139 i forlægget)
Document Buttons
postulauerit, ad officium Superattendentum, Pastorum, praedicatorum, Scholarum, Academiae, aut ad consilia et labores pro rebus publicis, accipiant integra illa stipendia officii sui et simul retineant omnia quae ex canonicatu habent, nisi quibusdam rebus sua sponte voluerint resignare, ita vt sint ditiores qui meliores et qui sua doctrina nunc aliis inseruiunt. Certe hanc gratiam nostram contemnere, quid aliud esset quam et pietatem et honestatem exosam habere?
Monachis qui veritatem dei intelligunt, sit sua libertas per euangelium libera in conscientia. Si reuerenter et honeste petierint a superiori suo manumissionem, non vltra volentes manere illic propter conscientiam et timorem dei, cupientesque secundum deum aluid genus vitae, non hoc eis negetur, immo conuenit vt miseri accepta veste et viatico et pecunia aliqua in eleemosynam, dimittantur. Si superior recusauerit, de hoc coram nobis respondere debet. Faciliori sumptu cum larga eleemosyna dimittitur monachus quam perpetuo inuitus contra conscientiam in monasterio aleretur. Certe nos quorundam impuri coelibatus nolumus esse participes.
Qui autem monachi in monasterio esse voluerint, quam diu illic manserint, suo superiori subjecti sint et obediant, ad agendum quae decent sanctos, ad honeste viuendum. Non exeant aut discurrant quocunque voluerint sine mandato superioris. Audiant et discant sacras lectiones et praedicationes, legant sacra, vt forte quidam possint postea fieri pastores Ecclesiarum. Ideo singula talia monasteri habeant doctum virum qui legat sacram scripturam, doceat catechismum, praedicet etc. Pro hoc suo sancto labore honestum recipiat salarium et victum. Canant vero et festo die coenam Domini nostri Jesu Christi celebrent, quemadmodum diximus de Canonicis.
Nonnae siue moniales, si propter conscientiam hoc vitae genus mutatum voluerint, liceat eis, sed honeste juuantibus aut consentibus amicis hoc sodalitium deserere. Vt enim nullius conscientiae dominari debemus, ita alieni delicti participes esse nolumus. Bene scimus illud