Tekstbase - kontekst
Du er på side 47 af 56 sider (Side 140 i forlægget)
Document Buttons
otium et delicias et plusquam carnalem libertatem et securitatem, qui cultus Dei male vocatur, non esse dei institutum.
Quibus autem placet in monasterio manere, quam diu manserint, obediant Superiori suae siue Priorissae, non excurrant, honeste viuant, cum viris non conuersentur, aliquid operis agant, legant, inuocent Patrem in nomine Christi, audiant sacras lectiones Catechismi et praedicationes, discant rectam rationem verae in Christum fidei. Si autem Priorissa quae non decent eis permiserit aut ipsa fecerit deponatur officio, et alia melior eis praeficiatur.
In singulis talibus monasteriis praeficiatur aliquis doctus et modestus praedicator, qui habeat vxorem honestam cum honesta familiola, qui legat coram eis, praedicet etc. Ei detur honestum salarium et victus.
Canant et celebrent coenam domini vt de Canonicis dictum est, nisi commodius duxerit praedicator quaedam et pauciora cantanda Danice potius quam latine, vt erudiantur per verbum dei dum intelligunt quae canunt et legunt.
Serenissime domine Rex. Ego N. electus Superintendens dioecesis N. promitto Majestati tuae fidelitatem, quod volo curare, quantum in me fuerit, tuae Majestatis et Regni honorem, commodum, pacem, tranquillitatem, obedientiam et alia quae secundum deum debeo Regiae Majestati, et obsistere iis quae sunt his contraria. Praeterea promitto, quamdiu in hoc fuero officio, quod volo syncere tractare sacram scripturam, secundum donum mihi a deo collatum, pure tradere Euangelium et Sacramenta secundum Christi institutionem. Ab opinionibus cauebo certis fidei nostrae articulis inhaerebo. Apud pastores Ecclesiarum mihi commissarum, vt similiter praestent docendi et sacramenta dandi officium, vtque Catechismum doceant et exigant a suis in confessione aut alias, diligentissime agam et admonebo. Agam et pro puerorum Scholis, pro pauperibus, pro ordinationibus publicis et alia quae de officio Superintendentis in scripta ordinatione continentur, nec sinam me vel muneribus vel amore aut alio affectu corrumpi contra meum officium. Si quid fragilitate humana aut ignorantia aut alio casu a me neglectum fuerit, hoc ignoscat mihi clementia dei patris per Jesum Christum filium suum. Sponte autem aut studio contra ea quae nunc tuae Regiae Majestati promitto agere non volo. Ita me