Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 51 (144 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 51 af 56 sider (Side 144 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

Sequitur enim breuis expositio ex Psalmis vulgari sermone eorum quae huc pertinent.

Cum legitur vltima collecta in hac coena dominica, accedentes procumbant rursum ad altare et suscipiant vltimam illam et consuetam benedictionem, vtcumque non ipsis tantum sed toti Ecclesiae annuncietur et detur.

Finis Ordinationis Superintendentis.

De schola vniuersali siue Vniuersitate.

Praeter haec omnia, cum ad multa, tum in primis ad religionis conseruationem, publica aliqua schola opus sit, Omnino necessarium ducimus, vt vna aliqua solennis et generalis Academia in hoc regno erigatur, et pro solenni talium scholarum more suis praerogatiuis, priuilegiis, immunitatibus et stipendiis, Lectoribus et habitationibus, confirmetur. Hanc etiam statim erigemus, et seorsum confirmabimus. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen.

Subscribentes huic ordinationi:

Ego Andreas Schowgordt, saluo jure cujuscunque Deum timentis, subscribo et accepto praedictos articulos, nomine capituli