Tekstbase - kontekst
Du er på side 142 af 152 sider (Side I1v i forlægget)
Document Buttons
Sed quid ego hæc tandem: fœlici carmen auena
Hoc canis, et merito nunquam spolieris honore.
Te sequar, ut nullis æquandi uiribus: istam
Quis simili statuat uersu contendere laudem?
Sic herclè ingenio facili studiòque parato:
Siue id naturæ iam floreat indole, Myrmix
Quod meus expenso testatur Apolline: siue
Vsibus incaluit, quod tu Melibœe Lycusqué
Et Serrana probat: nihil hîc mihi uendico, diuum
Pastor opus cœliqué ignes ac munera nosco.
Si qua meos igitur digitos iam spontè sequantur
Carmina, nec sterili consueta foramina labro
Expediam: diuos equidem sacramqué Mineruam
Atque excita uelim Phœbei iura parentis:
Vt Fausto decreta ferant noua præmia, uersus.
Carmina Phæbus amat, uiridiqué exacta coronat
Lauro, quis Phœbo uelit aduersarier? orbem
A Ioue flammiferum nitida et regit astra, secundus:
Et Faustus certè cantari dignus, in arua
Seu mitis tendit, seu spectat amabilis urbes.
Vix iam tondenti prima lanugine mentum
Barba resecta cadit: qualis cum lactea guttis
Purpureas miscent æquata coloribus: aut cum
Candentes inter uiolas rosa mixta recumbit