Tekstbase - kontekst
Du er på side 145 af 152 sider (Side I3r i forlægget)
Document Buttons
Exoptare manus iuuenum falcemqué morari?
Aut uolucres etiam quali nunc aëra cantu
Permulcent? fama est quo tempore Daphnis acerbo
Funere sublatus superos conscendit in orbes,
Conticuisse, graui confectas rostra dolore:
Nunc uerò quantis agitata tripudia soluunt
Vocibus et magno circum stridore feruntur?
En quantas natura uices, quantumqué futuri
Euentus, etiam paruis inseuit alaudis
Alitibusqué uagis, quæ quanquam summa sequantur
Aethera, et æterno recreent modulamine uentos:
Omnia præsago tamen inferiora uolatu
Penè sciunt, plaudentqué bonis, tristantur amaris,
Et sua non lætæ subducunt guttura sorti.
Vtqué magis mirere, etiam Philomela canenti
Mollit uoce dies, curáque abducit inani:
Cum tamen ætherei discessus Solis et ipsa
Sueta sequi: Phœboqué Austrum repetente morari
Sepibus, et nullo geminare tripudia uersu.
Vt ueniente etenim lætatur Apolline, sic se
Continet exacto, cum scilicet ignea Cancri
Regna fugit, notioque refert sua fulmina Pisci.
Haud ea sola tamen, reliquas quoque cura uolucres
Sollicitat. magnis en corpora parua cateruis